Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
perpetuo possidendam statuere et relinquere particulam vero si aliqua litigiosa permaneret (signis pro me)tis positis consignare et regali (mensura men)surando habito deo pre oculis per modum consvetudinis regni estimare ac seriem premis sorúm in literis dicti capituli Agriensis partes octavo die dictarum quindenarum nostro iudiciario examini reportare debuissent, ipso termino reportacionis dicte seriei (adveni)ente, Mykou presbiter cum procura(toriis literis) regalibus pro eodem Petro filio Synke, prelibatus eciam Matlieus filius Petri personaliter pro se et pro eodem Petheu fratre suo cum procuratoriis literis conventus de Lelez ad nostram accedentes presenciam literas eiusdem capituli Agriensis nobis presentarant, in quibus videramus contineri, quod P(etrus fili)us Mark pro parte Petri filii Synke, item Greorgius filius Dionisi pro parte Petheu et Mathei filiorum Petri de Panky predictorum homines domini regis unacum dominis Egidio et Stephano sacerdotibus de clioro eiusdem ecclesie testimoniis ipsius capituli Agriensis in dictis quindenis accessissent ad facies possessionum Tassala et Palouch predictarum in dicto comitatu de Vngh existencium, et easdem vicinorum ac commetaneorum earumdem universorum legitimis convocacionibus factis presentibus partibus prenotatis iuxta ostensionem eorumdem vicinorum et commetaneorum ipsarum possessionum per veteres suas metas et antiquas reambulassent, et cum easdem novis metis erectis ab invicem separare et distinguere possessioncmque cuiuslibet partis suo possessori possidendam relinquere voluissent, dicte partes super quadam particula terre inter possessiones Tassala et Palouch existenti inter se discordassent tali modo, quod prefatus Petrus filius Synke eandem intra metas dicte possessionis sue Tassala, et e converso memorati Petheu et Matlieus intra metas prelibate possessionis eorum Palouch adiacere litigando asseruissent, propter quod ipsi lioniines domini regis et testimonium dicti capituli Agriensis predictam particulam terre litigiosam signis pro metis positis consignassent regalique mensura mensurando deo habito per oculis unacum aliis probis viris pro quadraginta marcis estimassent. Quarum literarum perceptis continenciis cum inter partes discutere voluissemus in premissis, idem Matlieus suo et dicti