Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

alis, potencialiter ad possessionariam porcionem eiusdem in Wereb existentem accessisset et in eadem unum servum sunm interfecerit et quatuor servos suos turpiter verberaverit per quod factum duodecim servi sui fugitive recesserunt, in octavis Nativitatis beate virginis in presencia conventus de Calidis Aquis producere seriemque ipsius testimonialis produccionis partes in literis dicti conventus octavo die nobis reportare de­buissent, ipso termino reportacionis premisse seriei occurrente, prefati Dominicus archidiaconus et Nicolaus filius Corrardi ad nostram proprja in persona accedentes presenciam exbibue­runt nobis literas sepedicti conventus in quibus predictum testimonium contra prefatum Nicolaum filium Corrardi per eundem Dominicum archidiaconum comperimus productum suo modo extitisse; unde quia universe cause testimonio comprobate regni consuetudine exigente uno istorum duorum articulorum scilicet duelli certamine aut deposicione iuramenti debito fine sorciuntur, ideo cum ipsum Nicolaum filium Corrardi de eo utrum causam suam premissam duelli certamine aut deposi­cione iuramenti velit difiniri, tribus vicibus quesivissemus, preli­batus Nicolaus causam suam predictam duelli certamine sponte ])reelegerat terminari, eodem Dominico archidiacono id acce­ptare recusante, ipsum duellum iuramento ipsius Nicolai iuxta regni consvetudinem sponte commissit terminari, eodem Nico­lao acceptante; unde nos adiudicantes decrevimus quod prefa­tus Nicolaus filius Corrardi in quindenis quindenarum i-esi­dencie exercitus regii proxime nunc moti in capitulo Agriensi quinquagesimo se nobilibus sibi similibus in eo ut in premissa acquisicione prefati Dominici arcbidiaconi innocens sit et im­múnis, iuramentali deposicione se teneatur expurgare, seriem autem ipsius iuramenti partes octavo die nobis tenebuntur in literis dicti capituli reportare. Dátum in Alto Castro, octavo die termini reportacionis seriei prenotate. anno domini M° CCC° XXXmo quarto. Zárlatán pecsét töredékeivel; eredetijé az orsz. Ivt. kincsi. oszt. N. R. A. '22. 64. dipl. Ivt. 2852. Közli : Kovács N.

Next

/
Oldalképek
Tartalom