Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
altero Johanne ac Nicolao filiis suis ab una, item magistro Thoma filio Petri magni castellano nostro de Chokakw et de Geztus familiari nobis et fideli parte ab altéra coram nobis personaliter constitutis, idem magister Prehtoldus suo et dicte domine consortis eius nomine et vice ac predicti filii sui confessi sunt . . quod quandam vineam ipsorum Burkwth vocatam in territorio Strigoniensi retro ecclesiam sancti Dominici confessoris in facie terre capituli ecclesie Strigoniensis existentem a parte orientis vinee magistri Gehan pistoris a parte quidem septemtrionis vinee comitis Stephani filii Nigram civis Strigoniensis vicinantem per nos sibi scilicet magistro Prektoldo et filiis suis . . perpetuo . . collatam post ipsamque nostram collacionem a comite Egidio de Boyon et domina Elizabet consorte ipsius Egidii ac Katberina filia eiusdem in eadem ius sibi vendicantibus per eundem ad uberiorem cautelam precio comparatam . . cum omnibus suis utilitatibus . . . quibus ipsa per priores possessores suos et per eundem magistrum Prehtoldum habita extitit, eidem magistro Thome et per eum suis heredibus . . pro centum marcis denariorum grossorum bohemicalium vendidissent . . dictis quoque vicinis suis permittentibus coram nobis perpetuo . . possidendam . . et quia . . privilégium nostrum collacionem ipsius vinee dicto magistro Prehtoldo et dictis filiis suis factam continens eo quod in eodem plures donaciones nostre sibi facte habentur ad manus dicti magistri Thome nequierunt assignare, ideo assumserunt et se ac ipsorum heredes firmiter obligarunt quod ipsum magistrum Thomam et suos heredes ab omnibus impetitoribus . . deberent et tenerentur expedire . . litteras ipsius civitatis . . ipsius vinee vendicionem et emcionem continentes ad manus eiusdem magistri Thome assignarunt, cuius quidem vinee emcionem nos ratam habentes . . eidem magistro Thome et suis heredibus perpetuo valere et inviolabiliter permanere mox autoritate presencium duximus confirmandum, imo si quid titulus huiusmodi emcionis dicte vinee dicto magistro Thome et suis heredibus ad inviolabilem perpetuitatem minus expleret nos ex nostra donacione regia si in quantum ad nostram collacionem pertinere dinoscitur, adimple-