Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

de Jazow ordinis premonstratensium. . litteris comitis Nicolai viceiudicis vestri receptig.. cum Dominico filio Petri de Monay homine vestro ad hoc deputato misimus hominem nostrum.. pro testimonio qui tandem . . nobis concorditer . . retulerunt quod ipsi in octavis Nativitatis beati Johannis Baptiste . . ad villám Hegmegy vocatam devenissent et ibi Petrus Johannes et Barrabas filii Powka ipsorum iuramentum contra Petrum filium Stephani actorem cause in facie terrarum prestandum inductu proborum virorum propter bonum pacis et concordie obmisissent et divisio talis inter partes fuisset ordinata, ut capella ipsorum parocbialis in tercia parte a plaga septemtrio­nali una cum cimiterio esset filiorum Powka nominatorum due vero partes cum cimiterio annexo pertinerent Petro filio Stephani et Ladislao filio Johannis a parte meridionali unicui­que cognacioni perpetualiter assignando, post hoc autem osten­dissent primam metam in se lapidem liabentem prope rivulum in medio ville meantem, deinde per cimiterium transeundo indicassent aliam metam in valle versus Laak et per eandem vallem ascendendo demonstravissent duas terreas metas a parte septemtrionali, deinde cursus angulatur ad metam terream sub arbore positam a parte orientali, ac inde ostendissent ter­ream metam in rubeto positam, demum in colle indicassent trés metas terreas que dividunt inter villám Thumor Johannis dicti Eles et inter ipsos, tali specie divisionis mediante ut a prima meta usque ad ultimam a parte meridionali esset iuridi­cium hereditarium Petri filii Stephani et Ladislai filii Jobannis ante nominatorum, a parte autem septemtrionali esset heredi­tas perpetualis Petri Johannis et Barrabe filiorum Powka ac suorum proximorum, presertim iidem Petrus et Ladislaus de propria portioné ipsorum fundum unum sive curiam deberent dare et assignare capelle parochiali ad commodum et usum sacerdotis' parocbialis perpetuo possidendam, tali nihilomi­nus obligacionis vinculo mediante, quod si qua parcium premis­sam divisionem terrarum revocare niteretur ex tunc parti divisionem inter ipsos positam pacifice tolleranti sex marcas ante litis ingressum dare et solvere teneretur, iudicem autem Petrus filius Stephani in cluabus partibus iudicii, Petrus vero 39*

Next

/
Oldalképek
Tartalom