Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
1 330. OCTOBER. 513 441. 1330. oct. — A pécsváradi convent előtt Jurguche kozári kun Hagymás nevű birtokát Treutul Miklós pozsonyi főispánnak elörökíti. In littera privilegiali conventus Waradiensis (anno domini Millesimo CCC° trecesimo, mense octobris emanata) liabebatur, quod constitutis personaliter coram ipso conventu Jurguche comano de Kozar ab una parte, item comite Cosma de Tupi serviente et officiali magistri Nicolai [filii Johannis Treutul dicti comitis Posoniensis pro eodem magistro Nicolao domino suo ab altéra, idem Jurguche comanus fuisset confessus oraculo vive vocis, quod ipse quandam possessionem suam Hagmas vocatam in comitatu Tolnensi existentem pro morte et liomicidio Leonardi filii sui de parte comitis Luce filii Mathei de Kozar sibi devolutain ex consensu et beneplacito Johannis et Petri filiorum suorum tunc coram ipso conventu personaliter astancium supradicto magistro Nicolao comiti Posoniensi pro triginta duabus marcis denarorium banalium receptis integraliter ab eodem sicut dixisset vendidisset iure perpetuo; mete autem eiusdem possessionis Hagmas privilegio in eodem seriatim continentur; preterea idem comes Luca filius Mathei assunisisset, quod si in processu temporis racione memorate possessionis Hagmas adversus sepedictum magistrum Nicolaum vei posteritates eiusdem per quempiam oriretur matéria quescionis extunc ipse comes Luca ab huiusmodi causa eundem teneretur expedire, quem si expedire non curaret vei non posset extunc equivalentem possessionem in quantitate et valore de possessionibus suis hereclitariis dare et assignare teneretur magistro Nicolao antedicto. Szepesi Jakab országbírónak 1377. január 28-iki ítéletleveléböl, melynek eredetije megvan az orsz. ltár kincst. oszt. N. R. A. 688 : 69. dipl. ltár : 2630. Közli : Yincze Gábor. ANJOUKOR! OKMÁNVTÁR II. KÖT. 33