Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

terre meta primo incipit ab aquilone in medio ville et ibi est una meta terrea et transeundo ipsam villám per latitudinem venit versus meridiem circa a quam Karasou et ibi in surculo cuiusdam arboris salicis est meta terris cumulata et ibi ter­minatur, abhinc accessissent super quandam terram Kysfolud vocatam quam ad duas partes per médium [cum quadam par­ticula terre iuxta eandem villám ab occidente habita divi­sissent, cuius medietas a meridie comiti Paulo et Nicolao íilio suo alia vero medietas a septemtrione cessisset in porcionem filiorum Jobannis prefatorum, cuius divisio et distinccio per istas metas hoc modo ostenderetur quod príma meta incipit ab oriente iuxta ortum ipsius ville et ibi sunt due mete terree, abhinc inter duas curias ascendit in ipsam villám versus occi­dentem et in mediu ipsius ville divertit se parum in spacio la­titudinis unius curie et abhinc deciinat inter duas curias ver­sus occidentem et transit ipsam villám circa quandam viam ubi sunt due mete terree, deinde eundo per terras arabiles versus eandem plagam in magnó spacio venit ad aquam Ka­rasou ubi sunt due mete terree in quarum una est arbor pomi et in alia ulmi zylfa dicti ibique terminatur, ita tamen quod porcio predictorum filiorum Jobannis protendit usque ad quandam arborem piri chakankurtuele dicti et non ultra et ab ipsa arbore flectit se ad aquam antedictam, post hec acces­sissent super faciem terre seu possessionis eorum Zunduch vocate quam similiter ad duas partes per médium divisissent cuius medietas ab occidente in porcionem comitis Pauli et Ni­colai filii sui alia vero medietas ab oriente filiorum Jobannis predictorum cessisset in porcionem, et quia porciones eorum­dem filiorum Johannis arbores fructuum non habebant ob hoc de quodam orto nucum in porcionem ipsius comitis Pauli ce­dente et existente quinquaginta arbores nucum eisdem Ste­phano Nicolao et Michaeli filiis Johannis assignassent, resi­duas vero et reliquas arbores nucum et fructuum in equales duas partes divisissent quarum medietas a meridie in porcionem comitis Pauli et filii sui alia vero medietas a septemtrione in porcionem filiorum Johannis cessisset sepedictorum, ceterum omnia feneta eiusdem terre Zunduch vocate similiter ad duas partes divisissent quarum medietas a meridie in porcionem

Next

/
Oldalképek
Tartalom