Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

senius, iidem magistri Nicolaus et Stephanus nil in contrarium dictarum litterarum se obiecturos fore affirmarunt imo pre­dictas possessiones ad ipsos filios Lancreti titulo iuris heredi­tarii se agnovisse diligenti inquisicione prehabita- asserentes eisdem et suis heredibus perpetuo possidendas resignarunt? iuribus tamen alienis salvis de eisdem remanentibus, nos igitur quia prefatus Beke filius Lancreti dictas possessiones deposi­cione iuramenti titulo iuris hereditarii ad se et ipsum Stepha­num fratrem suum pertinere ex tenore dictarum litterarum capituli Quinqueecclesiensis comprobasse reperiebatur et eciam prescripti procuratores domini regis easdem ut pretactum est ex certa .sciencia ad eosdem filios Lancreti agnoscentes eisdem et suis heredibus perpetua stabilitate possidendas resignarunt pro eo uLiacum venerabilibus in Christo patribus dominis fratre Ladislao archiepiscopo Colocensi aule regie cancellario, La­dislao Quinqueecclesiensi, Herrico Wesprimiensi, Bene­dicto Chanadiensi, Nicolao Jauriensi et Ladislao Zagra­biensi ecclesiarum prelatis, discretis viris magistris Andrea Albensi aule regie vicecancellario, Stephano Quiuqueecclesia­rum ecclesiarum prepositis, magnificis viris Johanne Drugeth palatino, Demetrio tavarnicorum regalium, Thoma voivoda Transilvano, Johanne bano de Machou, Paulo quondam bano similiter de Machou, magistris Lachk comite siculorum, De­seu de Elefanth, Paulo dicto Magiar castellano de Gymes et aliis quamplurimis nobilibus regni regios honores tenentibus nobiscum tribunal iudiciale consedentibus easdem possessiones Gonas Kedhel et porcionem in Sybolth habitam ipsis filiis Lancreti et heredibus eorum eo iure quo ipsis spectare dino­scuntur salvis iuribus alienis iudiciaria auctoritate adiudicavi­mus perpetuo possidendas. Dátum in Wyssegrad, duodecimo die reportacionis seriei prenotate, anno domini Millesimo CCC° tricesimo. Függő pecsétje hiányzik ; eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. N. R. A. 1597. 26. dipl. ltár: 2632. Közli: Vincze Gábor.

Next

/
Oldalképek
Tartalom