Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
324. 1328. jun. 9. A vasvári káptalan I. Károly királynak jelenti, hogy Apáti birtok Vas megyében Rempeji Salamon jiának Mihálynak ösröl maradott öröksége. . . Karolo . . regi . . capitulum ecclesie sancti Michaelis archangeli de Castroferreo . . litteras vestre celsitudinis . . recepimus . . in quibus vidimus contineri quod Micbael filius Salomonis vestre dixisset maiestati quod possessio Apaty vocata in comitatu Ferrei Castri existens quam magister Deseu castellanus de Kwzig ab eodem occupasse dinoscitur sua esset liereditaria . . prefatus vero magister Deseu dixisset quod ipsa possessio Apaty ad eundem Michaelem in nullo pertineret, super quo per litteras vestras dedistis nobis in preceptis ut cum magistro Thoma comite Ferrei Castri unum ex nobis mitteremus qui inquirerent a vicinis.. ipsius possessionis Apaty.. utrum ipsa possessio sit liereditaria ipsius Michaelis nec ne, et post hec seeundum quod per eosdem nobis veritas constaret vestre maiestati rescriberemus; verum cum vestris preceptis . . obedire teneamur cum Gotbardo de Chou quem prefatus magister Thonias comes Ferrei Castri litteris suis mediantibus voce et nomine sui ad hoc destinarat unum ex nobis magistrum Michaelem cantorem transmisimus ad premissa exequenda qui ad nos reversi . . retulerunt . . quod dicta posses r sio Apaty ipsius Michaelis filii Salamonis filii Rempe esset liereditaria . . Dátum in octavis Corporis Christi, anno M° CCC° XX 0 octavo. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije a Hodászy cs. ajándékából a szerk. gyűjteményében.