Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

stinandum ad premissa exequenda qui . . retulerunt quod tercia feria post festum beati Laurencii martiris proxime preterita ad faciem eiusdem possessionis Nyék in comitatu Syrimiensi existentis accessissent eandemque lapidea ecclesia in honore beati Petri principis apostolum inibidem fundata, silvis pratis feuetis aliisque omnibus utilitatibus suis et pertinenciis uni­versis convocatis vicinis reambulando idem homo vester . . prefato magnifico viro Thome woyvode Transsiluano statuisset perpetuo possidendam nullo penitus contradictore existente; cuiusquidem possessionis Nyék cursus metarum . . taliter distinguntur: quod primo incipit a parte orientis super tribus metis angularibus quarum una a septemtrione magistri Lau­rencii dicti Cyttuuar altéra ab oriente Petri filii Bank tercia eiusdem possessionis Nyek ab occidente, inde autem currenti­bus metis interpositis versus meridiem vádit ad alias tres me­tas angulares quarum una a parte orientis eiusdem Petri filii Bank altéra a parte meridiei Martini filii Laurencii tercia eiusdem possessioni Nyek ab occidente, deinde vero currenti­bus metis interpositis itur versus occiclentem similiter ad tres metas angulares quarum una a parte orientis eiusdem Martini filii Laurencii altéra Johannis filii Mark dicti Durgo a plaga meridionali tercia existens a septemtrione ipsius possessionis Nyek, deliinc quampluribus metis evidentibus tam in aquis quam in arboribus positis et circumfusis versus meridiem re­flectitur ad tres metas angulares quarum una a parte orientis eiusdem Johannis filii Mark alia a parte meridiei Dominici filii Pauli tercia a plaga septemptrionis eius possessionis Nyek, postmodum metis interpositis curritur ad plagam septemtrionis ibique circa locum quendam aquosum Aran vocatum tres mete angulares ex quibus una eiusdem Dominici filii Pauli a plaga meridionali altéra Gregorii filii Augustini ab occidente tercia ipsius possessionis Nyek ab oriente, preterea per silvas metis interpositis currentibus versus septemtrionem venitur ad tres metas angulares quarum una eiusdem Gregorii filii Augustini supra pratum unum posita a parte meridiei alia dicti Domi­nici filii Pauli a parte septemtrionis tercia ipsius possessionis Nyek ab oriente, consequenter transit ad plagam orientalem et metis interpositis pervenitur ad tres metas angulares ex quibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom