Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

130 ANJOUKOR! OKMÁNYTÁR. nos victoriam obtinuimus triumphalem idemque Nicolaus nostre maiestatis gracie dignum se fecit et acceptum, ob­boc volentes ex benignitate regia inter singulorum fidelium nostrorum merita eiusdem Nicolai filii Gregorii tot et tanta meritoria servicia laude digna pie retribucionis occurrere regio cum favore, licet idem requirentibus suis benemeritis a nobis plura mereretur ad cuius ampliorem provisionem faci­endam intencionem habeamus prompciorem. tamen in aliqua­lem recompensacionem buiusmodi fidelium obsequiorum ipsius Nicolai nobis frequenti et indefesso studio exhibitorum et in futurum exhibendorum, plenitudinem nostre regalis gracie conpensando et quod aliis fidelibus nostris sit in exemplum ac ad exbibenda nostre maiestati servicia animum reddamus fervenciorem, quandam possessionem sepedictorum Andree Deseu et Lotbardi filioram Dionisii infidelium nostrorum Jarumpna yocatam in comitatu de Wolkou existentem totam cum universis utilitatibus ad eandem spectantibus specialiter autem cum ecclesia lapidea in honore beati Nicolai confesso­ris in eadem edificata et constructa ac eius patronatu nibilo­minus ad nostras regias manus racione prescripte infidelitatis eorum cum aliis possessionibus ipsorum universis devolutam Nicolao filio Gregorii sepefato . . donavimus . . perpetuo pos­sidendam . . Dátum per manus discreti viri magistri Endre lectoris Quinqueecclesiensis aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini Millesimo trecentesimo vigesimo quarto, quinto kalendas Maii, regni autem nostri anno simi­liter vigesimo quarto. Yenerabilibus ... stb. *) Sárga és veres selyem zsinóron függő pecséttel; eredetije a gr. Zay­Ugróczi ltban. Közli: Pesty Frigyes. *) L. föntebb a 105. sz. a. azzal a változással, hogy a kalocsai érsek neve után odatétetett »auleque nostre cancellario«, Henrik vesz­prémi püspöknél nem emlittetik a királynői cancellari czím, továbbá Fülöp nádor tisztségei közül a »iudex comanornm et bissenorum« czím kimaradt; Mikcli királynői tárnok, és Dezső királynői országbíró nin­csenek megnevezve.

Next

/
Oldalképek
Tartalom