Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

111. 1324. Avignon, apr. 5. XXII. János pápa a Szent-Ágoston szerzetheliek újhelyi monostorát ingatlan birtokaival együtt oltalmába veszi. Joliannes episcopus servus servorum elei, dilectis filiis priori et conventui monasterii sancti Egidii de Yyel (így) per priorem soliti gubernari ordinis sancti Angnstini Agriensis diocesis, salutem et apostolicam benediccionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum; eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio man­cipati cum omnibus bonis que impresenciarum racionabiliter possidetis aut in futurum iustis módis prestante domino po­teritis adipisci, sub beati Petri et nostra proteccione suscipimus, specialiter autem terras, domos, vineas, prata, pascua, nemora, molendina, redditas piscarias, possessiones et alia bona sicut ea omnia iuste et pacifice possidetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis seripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino bominum liceat banc paginam nostre confirmacionis infringere vei ei ausu temerario contraire; si quis autem lioc attenttare pre­sumserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Dátum Avi­nione, nonis Április, pontificatus nostri anno octavo. Barna-sárga selyem zsinóron függő ólom pecséttel; eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. dipl. ltár: 2254. Közli: Nagy Gyula.

Next

/
Oldalképek
Tartalom