Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

105. 1324. mart. 23. I. Károly király a hűtlen Csák fiának János­nak Ecseg nevű várát és több birtokait Horsundorfer TJlveng­nek adományozza. Karolus . . rex . . ad universorum noticiam liarum serie volumus pervenire, quod cum Johannes filius Chaak dudum pocioribus regiis et regni nostri lionoribus de nostre maiestatis gracia esset potitus secretorum nostrorum precipuus consilia­rius, tandem spiritus tenebrosus sic animum eius obcecavit quod a fide nostra familiari dolo divertens unacum Matlieo de Trinchyn notorio nostro infidele in necem nostram et lese ma­iestatis nostre crimen conspiravit ad instar Jude Scariothis (így) domini sui benefactoris nostram scilicet personam frivolé suggescionis precio mercatus dicto Matheo ad necandum tra­dere prodicionaliter apposuit, sed ecce, qualiter omnipotentis dei misericordia pro nobis evidentissime pugnat, quia nedűm infidelium et superborum collá potencie nostre pedibus sub­iecit sed eciam animam nostram de manibus familiaris eripuit proditoris, nam postquam idem Johannes divina sibi obsi­stente potencia tani execrabile facinus conceptum nequivit ponere in effectum et nobis ac mundo publicatum nullo nequi­cie sue velamine detegere potuit, se ad eundem Matheum la­tentis füge presidio recipiens eique malignitatis federe sociatus infinita dampna et personarum excidia nostris fidelibus iugiter irrogavit et postmodum in liuiusmodi infidelitate sua irrever­tibiliter perseverans finivit miserabiliter vitám suam; unde nos . . eundem Johannem. . castro suo Eclieg vocato et omni­bus possessionibus suis de prelatorum et baronum nostrorum consilio et consensu duximus perpetuo spoliandum, quodqui­dem castrum Echeg vocatum cum quatuor possessionibus circa id castrum existentibus et aliis possessionibus: Wysk, Scentlie­gud, Huri, Vyfalw, Dani, Parlag, Perezlen, Starcban, Kereg­wduar, Scemered, Alcby et Preuchen vocatis Wluingus de Horsundorph dilectus et fidelis miles noster ad nostram acce­dens presenciam sueque fidelitatis servicia nostre maiestati impensa rememorans et declarans a nobis sibi dari ct conferri 8*

Next

/
Oldalképek
Tartalom