Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
Süadentes, duos ex nobis viros ydoneos petrum videlicet decanum, et alium petrum quondam decanum Socios et concanonicos nostros ad inquisicionem tenoris predieti testamenti duximus destinandos, qui demum ad nos cum eodem Geruasio reuersi retulerunt, quod ipsi ad bospicium predieti Jacobi filij petri videlicet ad domum Luchacy filij Mykou ciuis de Castro Budensi accedentes, ubi idem Jaeobus diucius languens domino uocante decessit, convocatis testibus et confessore eiusdem qui ordinacioni testamenti ipsius Jacobi interfuerunt, scilicet viris Religiosis fratre Micbaele et petro socio eiusdem de ordine fratrum predicatorum de claustro sancti Nicolai de eodem Castro Budensi in quorum Claustro eodem eligente sepultus extitit. Item viris prouidis Nycolao filio Mykou Jurato de predicto Castro Budensi Johanne dicto Agriensi et Petheu fratre eiusdem, ciuibus de eodem, qui vnanimiter et concorditer coram ipsis retulissent, viua voce quod dictus Jaeobus in loco egritudinis decumbens licet eger corpore, sanum tamen per omnia hominis intellectum coram ipsis et viro disereto Georgio plebano beate Marié Magdalene plebano eorum, qui sacram unccionem et alia sacramenta ecclesiastica, eidem iuxta formám ecclesiasticam inpendit, tale condidisset testamentum. Quod quasdam possessiones suas hereditarias Rasseny de Comitatu Zagrabiensi legasset, dedisset et tradidisset Geruasio genero suo, et domine sorori sue consorti sue Elys nomine et filys eorundem, seu pueris ab eadem procreatis aut procreandis perpetuo possidendam. Item possessionem suam Zablathya uocatam ele Comitatu eodem legasset similiter perpetuo eidem Geruasio tali modo, quod eandem possessionem suam a Nyclin ciue de Coproncha, cui pro decem marcis per eundem extitit in antea inpignorata redimat, ab eodem, et soro* rem suam in nuptam apud eundem Geruasium commorantem de vtilitate precio et valore eiusdem possessionis, et alijs bonis ipsius apud dictum Geruasium relictis legitimare debeat eandem debito cum honore et insuper debitoribus eiusdem vniuersis de utilitate eiusdem possessionis satisfacere teneatur. Item quandam vineam suam in territorio montis Cristury vocato prope Drabam existentem legasset eidem Geruasio et sorori sue uxori eiusdem prenotatis eodem modo perpetuo pos-