Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

parte vsud nomine ipsum Mickaelem in quarta parte contin­gentem in dicto Comitatu Huntensi existentem., in qua est Ecclesia in honore sanctorum Symonis et Judee apostolorum, ac omnibus utilitatibus suis et pertinencijs sicut ipsi possede­runt sub eisdem metis es terminis uendidissent Comiti Jule antedicto suisque heredibus heredumque suorum successoribus pro quadraginta marcis partim in denarijs viennensibus, et partim in grossis bohemicalibus decem pensas pro qualibet marca computando, plene numeratis et receptis per eosdem Bugud et Michaelem, et uendiderunt perpetuo possidendam tenendam et habendam, nullo unquam tempore reuocandam. Comparente eciam coram nobis Comite Gregorio vno de qua­tuor Judicibus nobilium de eodem Comitatu pro tribus colle­| gys suis et affirmante, quod nullus in facie predicte possessio­nis super huiusmodi contractu extitisset contradictor. Nec eciam fűit coram nobis. Obligantes se nihilominus ydem Bu­gud et Micbael, vt si qui successu temporum ipsum Comitem Julam, aut eius heredes racione dicte possessionis impeterent, l ipsi, et eorum heredes tenerentur expedire laboribus proprijs et expensis. Restitutis eciam omnibus instrumentis et litteris, quas habuerunt super possessione memorata, et si quas resti­tuere nequierint, reddiderunt cassas et inanes, et omnino uiri­bus carituras. In cuius rei testimonium perpetuamque firmita­tem ad instanciam parcium, presentes dedimus litteras nostro Sigillo communitas. Dátum per manus discreti viri magistri Joliaunis Ecclesie nostre Lectoris, presentibus fratribus no­stris in Christo Karissimis, Lodomerio preposito Ecclesie san­cti Thome martiris de promonthorio Strigoniensi, Petro prepo­sito Ecclesie sancti Georgy, Jacobo cantore, Raynoldo custode Thoma presbitero Rectore are beate Virginis, et Bogomerio decano. Ceterisque fratribus in Ecclesia sancti Adalberti mar tiris iugiter deo famulantibus. Anno domini Millesimo Trecen­tesimo vicesimo primo in festő sanctorum Cosme et Damyani f martirum. Sárga, zöld és vörös selyem zsinóron függő ép pecséttel s alúl metszett betűkkel; eredetije az orsz. lvt. kincst. oszt. N. R. 841. 6, Közli: Kovács N. r

Next

/
Oldalképek
Tartalom