Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
512. 1320. jun. 28. A nagyváradi convent előtt Pál jia Raphayn anyjával együtt Szatmár vármegyében fekvő három birtokuk harmad részét a nevezett Pál leányának s férjének elörökítik. Omnibus xpi fidelibus presentibus pariter et futuris, presentem paginam inspecturis, Jacobus prepositus et Conuentus monasterij beati Stepbani protbomartiris de promontorio waradiensi salutem in filio virginis gloriose. Ea que in tempore geruntur, ne cum tempore dilabantur, litterarum patrocinio, solent communiri. Ad vniuersorum igitur noticiam tam presencium quam futurorum, barum serie literarum volumus peruenire. Quod Raphaynus filius pauli filij Swnk, cum nobili domina Jolentb vocata matre sua, relicta predicti comitis pauli ab vna parte, magister paulus gener ipsorum et Stepbanus fráter eiusdem filij dominici ex altéra coram nobis personaliter constituti, ydem Raphainus et domina Jolent mater sua, sana mente spontaneaque voluntate, oraculo viue uocis sunt confessi. Quod tercias partes, trium possessionum suarum hereditariarum, videlicet terciam partém possessionis Ewr, que est in Nyr, item terciam partém possessionis patbud, que est circa fluuium Zwrnus. Item terciam partém possessionis Grernez, que est circa fluuium Eer, vocatarum, in Comitatu Zothmariensi existencium, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis vniuersis, de consensu et beneplacito Laurencij etdyonisij filiorum Stepbani dicti Cbuge. Item Tbome filij Lorandi de Komoroud. Item Comitis Mycbaelis fily Barucb, proximorum suorum, et ex permissione Cbepani et Iwan filiorum nicolai, et Alexandri filij Alexandri de papus, Item nicolai et Stepbani dictorum Cantur, et andree filij Gotbardy de Iwanusy. Item Johannis et Micbaelis filiorum Abraham, de Laskwd. Item Andree fily Jolatb de "Woya. Item Jobannis filij petri filij abraham, vicinorum et conmetaneorum suorum, similiter personaliter astancium, predicto magistro paulo genero suo, cum domina Myche, sibi in coniugem tradita, filia pauli filij Swnk, sorore eiusdem Raphayni. Item Stepbano fratri suo ac eidem paulo pro rebus eorum, videlicet uiginti quinque marcis, plene receptis ab eisdem, eis, et per eos, eorum heredibus, heredumque suorum successoribus in filios filiorum, dedissent, do-