Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

ctum extitit per eosdem, quod cum concordi voluntate inter se in possessionibus eorum, talem ordinassent et fecissent diuisi­onem, quod possessio Keer vocata, in comitatu de Zotbmar existens cessisset in porcionem Ladislai et Micbaelis predicto­rum, cum omnibus vtilitatibus et pertinencys que in eadem sunt et fieri possunt. Econuerso autem possessio Panula vocata predicto magistro Stepbano remanente, similiter cum suis vti­litatibus et pertinencijs vniuersis, Ita tamen, quod clebitis tem­poribus porci predictorum Ladizlai et Michaelis ac iobagio­num ipsorum de eadem Keer, in silua eiusdem Panula posses­sionis, super glandines inhabitabunt secure, sine tributo deci­mali, et sine contradiccione aliquali, sicut ad hoc se obliga­uerunt. Item in Semyen porcio existens a parte meridionali, a via, que venit de Zotbmar, cum piatea Zakuli vocata usque ad locum seu fundum kotuz uillani, de eaclem, in porcionem Ladislai, et ab eodem fundo, usque dum itur versus ecclesiam sancti Nycolai de eadem, et peruenitur ad metam Peturlia­tara vocatam, transeundo per aliam contra tam ad partém aquilonis, peruenitur ad Capellam beate virginis in eadem constructam. Deinde progreditur versus viam, que ducit in Halaz, usque in finem ville cum noua piatea in porcionem pre­fati Michaelis similiter remanendo. Proinde egreditur per aliam partém eiusdem vie, que ducit in Halaz, et venit iterato uersus Capellam predictam, cum piatea Touthutha dicta ab hinc vergit ad partém occidentalem, siue Zothmariensem, us­que in finem ville que cedit in porcionem magistri Stephani antedicti. Item in possessione Napakur vocata magna via, que venit de Semyen et ducit in Halaz, et ipsam villám Napakur per médium diuidit, a parte orientali separatim cessisset in porcionem magistri Stephani prelibati, vsque ad ecclesiam sancti Regis Stephani. A parte occidentali, scilicet ab altéra parte eiusdem vie, similiter usque ad ecclesiam, in porcionem Ladizlai. Item a parte septemtrionali cum ambabus partibus eiusdem vie, cum omnibus attinencijs que super sunt, iterum usque ad ecclesiam, in porcionem Michaelis remanente. Pre­terea in possessione Zenthmihal, ab ecclesia de eadem ver­sus partém septemtrionalem , cum ambabus partibus vie magistro Stephano. Item a parte occidentali, usque finem ses-

Next

/
Oldalképek
Tartalom