Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

trum suorum abseucium nomine retulerunt, quod cum eorum progenitores, et ipsi consequenter fuissent vinitores condicio­nales et vini datores ecclesie Budensis et boc tempore discri­minoso se temerarie aliquantisper ab ipsa condicione retra­xissent, et Idem capitulum eorum presumcionem buiusmodi non sustinentes coram nobili viro berrico magistro tauarni­corum domini Regis et Bano tocius Sclauonie ordine iu­diciario eosdem super condicione eorum premissa traxisset in causam et in ipsa quescione principali, coram ipso Judice processissent, probacioque tescium ipsi capitulo contra eosdem adiudicata fuisset, quia tamen maligno ducti consilio, uiam defensionis in eorum condicione contra iusticiam inuenire ne­quiuissent coram eoclern magistro berrico Judice, ac Comite Martino gallico, per eundem Magistrum berricum, Judice in eadem causa substituto, se recognoscentes gracie et misericor­die dominorum suorum Capituli scilicet Budensis se por omnia submisissent, et ad uberiorem cautelam et coram nobis se submiserunfc, resumendo super se et super fratres suos ab­sentes condicionem vinitorie et solucionis uini, sicut eorum progenitores et ipsi ipsa condicione astricti fuerunt usque­modo. Et in securitatem perpetuam sue condicionis conser­uandam ne inposterum uacillare et temerarie presumpmere contra dominos suos audeant, quandam vineam eorum pro­priam in territorio de Ewrem existentem, que iacet ad orien­tem a parte meridionali vinee stephani filij Wazul que quon­dam pose bani fuerat, a parte septentrionis vinee Nicolai et pauli filiorum Masud condicionariorum eiusdem ecclesie Bu­densis uicinatur, excepta vinea capituli predicti, quam condi­cionaliter ut uinitores colebant sicut dixerunt obligauerunt Ipsi capitulo tali modo vt quocunque anno processu tem­porum condicionem vinitorie et solucionem vini non attende­rent, de ipsa vinea predictum capitulum debitum eorum in uino liberam baberent recipiendi facultatem, condicione eorum pristina in suo semper statu remanente, et nicbilominus ipsam vineam nullis necessitatibus prouenti, uendere possent seu ali­enare quouismodo, prout se et fratres suos absentes ad boc spontanea obligarunt uoluntate. In cuius rei memóriám et inuiolabilem íirmitatem presentes litteras concessimus sigilli

Next

/
Oldalképek
Tartalom