Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
403. 1317. Temesvár, dec. 20. I. Károly király a Oarai István fiai között fónforgott viszálkodást kiegyenlíti. Nos karolus dei gracia Rex Hungarie significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis, quod cum inter magistrum Paulum dictum Kozol, et Jobannem dictum Butus filios magistri Stepbani de Grara, super facto possessionum et aliarum causarum articulis disscensionis et controuersionis matéria fuisset suscitata, tandem ipsos in nostri presencia speciali constitutos, volentes inter eos fraternalic dileccionis vnionem babere et seruari taliter duximus pacificandos quod idem magister Paulus vniuersas offensas et iniurias, sibi per Jobannem fratrem suum illatas, in quibus eundem ordine iudiciario in presencia Judicis Curie nostre pene conuicerat, ad nostram peticionem relaxauit et remisit, predictus autem magister Jobannes, Jurans ad manus nostras, assumpsit vt de cetero, contra eundem magistrum Paulum, et magistrum Andreám fratrem eorum nullius aduersitatis seu controversie mouebit quescionem sed cum eisdem in tranquilitate pacis et fraternalis dileccionis vnione permanebit. ObliganS se quod quandocunque buiusmodi nostre ordinaciouis federa violauerit, et contra eosdem indebite processerit, et super boc nobis veritas constiterit, eundem conpede salicea babeamus incipandi potestatem. Si autem ydem magistri Paulus et Andreas, prefato magistro Jobanni debitum fraternitatis non obseruarent. uel ipsum indebite molestarent, uel in suis Juribus perturbarent, nos ipsi magistro Jobanni ex parte eorumdem, scita buius rei veritate, omnimode iusticie complementum faciemus. Dátum in Temuswar, in vigilia beati Tbome apostoli. Anno domini Millesimo CCC° decimo septimo. I. Károly királynak 1329-ki átiratából, melynek eredetije az orsz. ltár. kincst, oszt. N. R. 1506. 11. Közli: Nagy Gyula.