Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

Omnibus Xpi fidelibus presencium noticiam babituris salu­tem in Omnium saluatore. Glória et honore coronatis in ter­ra principibus ad boc Rex Regum sceptrigere potestatis in­signia distribuit, vt ipsi terrarum principes, et gencium do­mini ductis circiter oculorum conspectibus sibi subditis pre­sint vliliter, et non personarum acceptacione ducti sed racione obsequiorum docti, dona contemperent iuxta qualitatem me­ritorum. Proinde ad vniuersorum noticiam barum serie vo­lumus peruenire; Quod cum vir nobilis magister pbilippus oriundus de Apulya comes de Scepus et de wyuar fideles et acceptos impendisset famulatus, et ex conspicuis suis actibus meruisset multipliciter nobis et Regie corone complacere, di­uersis clarens meritorum virtutibus, que longum esset pro­pter sui multitudinem suo modo per singula enarrare, aliqua tamen de seruicijs eius, et operibus fidelitatis ad memóriám futurorum et informacionem ceterorum presentibus iussimus annotari; primum siquidem quod de terra et cognacione sua egressus postergatis vniuersis substancijs et hereditatibus pa­ternis, nobis in Regnum Hungarie, iure geniture nobis debi­tum in etate nostra tenera intro euntibus, pene etatis nostre annos babens, nobis aclberere studuit, et usque in viriles annos nobiscum in aduersis et prosperis multorum temporum labo­res subportauit et pertulit. Tandem tronum Regalem Deo propicio nobis conscendentibus inexpugnabili clipeo fidelitatis vndique protectus, excusso omni metu nostrorum infidelium se et sua intrepide opponendo, cuncta negocia nostre potencie intimé fidelitatis affectu promouit, prout euidencia suorum laudabilium gestorum luculenter demonstrauit, in eo videlicet, quod cum de iniuria nostre maiestati per nostros infideles in detencione Castri nostri de Sarus illata vindictam sumere vo­lentes ipsum Castrum obsedissemus, et expugnari faceremus, idem magister pbylippus, zelo fidelitatis accensus, sub eodem Castro viriliter nobis cernentibus dimicando duobus letalibus uulneribus extitit sauciatus. Rursum in alia expedicione no­stra, quam ex causis necessarijs pro reformacione boni status Regni et recuperacione bonorum Regalium per Matbeum di­ctum de Trencben occupatorum, contra eundem infidelem no­strum, tanquam zyzaniarum et guerrarum suscitatorem, no-

Next

/
Oldalképek
Tartalom