Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

bus, siluis pratis et alijs quibuslibet pertinencijs sub hysdem metis, signis, siue terminis sub quibus idem Mycbael ipsam te­nuit, bábuit, et possedit. Alexandro, Ladislao, et Nicolao filiis Comitis Alexandri supradictis cognatis suis tum quia dicti Ale­xander, Ladizlaus, et Nicolaus preceteris cognatis eius in ipsius necessitatibus, negocijs et agendis vniuersis debito cum fauore consilium et auxilium inpendendo fuissent eundem prosecuti, tum eciam in recompensacionem pecunie eorundem videlicet quinquaginta marcarum quas ab ipsis filijs Alexandri olim in suis necessitatibus receperat uel fuerat mutuatus est confessus contulisse et dedisse ex consensu et permissione petev filij Emirici et desev filij Gregorij cognatorum et con­metaneorum suorum ac per ipsos heredibus eorundem et he­redum suorum successoribus perpetuo possidendam et haben­dam, nichil iuris uel dominij sibi uel alicui cognatorum suo­rum in eadem possessione relinquens uel reseruans prout eciam presentibus discretis viris magistris Egidio Archydia­cono de Barana et Benedicto socijs et concanonicis nostris ad audiendum vltimum eulogium seu testamentum eiusdem My­cbaelis ad peticionem suam per nos missis. Item Elekus de harsan, Matheo de Baya, et Budur de altéra Baya, ac Nicolao de Beremen ecclesiarum sacerdotibus in eodem testamento per ipsum Mychaelem in lecto egritudinis decumbentem, autea extiterat ordinatum iuxta tenorem priorum patencium nostra­rum litterarum. Preterea prenominatus desev quandam parti­culam terre liereditario iure, prout dixit, eundem contingen­tem inter Gebarth et felfolu villás eorundem filio rum Ale­xandri existentem est confessus ipsis filijs Alexandri pro octo marcis ab eisdem plene habitis et receptis sub hysdem metis siue terminis quibus eam ydem desev et páter eius possede­runt vendidisse et per eosdem suis heredibus et heredum suo­rum successoribus perpetuo possidendam et habendam. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem ad peticionem Mychaelis prenotati presentes nostras litteras priuilegiales ipsis Alexandro Ladizlao et Nicolao concessimus maioris si­gilli nostri appensione et munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Endre lectoris ecclesie nostre, octauo Kalendas mensis Augusti Anno domini M° CCC° quar-

Next

/
Oldalképek
Tartalom