Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

Arcbidiaconis, ceterisque Canonicis in ecclesia dei fideliter famulantibus et deuote. A szent-ernői káptalannak, Tamás fia Tonk ós Illés fiai kérésére 1343-ban kiadott átiratából; ennek eredetije a b.Révay cs. ltban, »Révay« fasc. I. 18. Közli: Kovács N. 320. 1314. jul. 20. A szentemül káptalan előtt Gergely bán Réva birtok feléről Mirk fiának Tamásnak fiai részére örök beval~ lást tesz. Uniuersis xpi fidelibus presentem paginam inspecturis Capitulum Ecclesie sancti Irinei, salutem in omnium saluatore* Quia actum temporale, obliuione nouercante, sepius sólet lapsu temporum irritari et penitus annicbilari, Humana discre­cio consueuit, vt et que in tempore aguntur, literarum memo­rie commendantur. Ad uniuersorum noticiam igitur, presen­cium tenore volumus peruenire, Quod Gregorio Bano filio Endre, vnacum filijs suis, videlicet Stepbano, Nicolao et Lau­rencio, ab una parte, Boko, Elya et Tboma filijs Comitis Tbome filij Myrk nobilibus de prouincia Syrmiensi, ab altéra coram nobis personaliter constitutis, ydem Gregorius Banus et filij sui, medietatem possessionis Byua vocata, a parte ori­entali, prout ipsam possessionem , fluuius a parte Septemtrio­nali ad meridiem decurreus, diuidit, cum omnibus suis vtilita­tibus et feneto, tum propter fauorem cognacionis et carnis, tum eciam pro eo, quod ydem filij Comitis Tbome, soluissent decem et septem marcas , petro et Gregorio, filijs Gregorij filij Scemteu, racione particule seu porcionis ipsos filios Gre­gorij, in predicta possessione Byua vocata contingentis, per eundem Gregorium Banum pro quinquaginta et quinque mar­cis comparate, confessi sunt dedisse et reliquisse in filios fili­orum pacifice possidendam. In cuius rei memóriám et robur perpetue firmitatis, nostras concessimus litteras priuilegiales, sigilli nostri munimine robaratas, Alpbabeto intercisas. Dátum in octauis beate Margarete Virginis. Anno Domini. Millesimo Trecentesimo decimo quarto. Discretis Viris, Vyda preposito, ANJOUKORI OKMÁNYTÁR I. KÖT. 23

Next

/
Oldalképek
Tartalom