Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

reliquisset prefatis Comiti Alexandro Conrado Geruasio et Aladario perpetuo possidendam et e conuerso idem Alexan­der Conrardus Geruasius Comites et Aladarius porcionem in dicta terra Kaas eis cedentem reliquissent in toto prefato Co­miti lierbon pacifice possidendam et habendam Nomina autem seruorum ancillarum ipsius Stepbani quos et quas absentes inter se diuisisse retulissent et nominassent in eisdem litteras essent conscripta. Garai Miklós nádornak 1419-ki ítéletlevelében kivonatban fog­laltatik; az ítéletlevél eredetije orsz. lvt, ldncst. oszt. N. E, 1518, 13, Közli Óváry L. 22. 1302. fehr. 28. Venczel király Nyitra vármegyét Csák Máté nádornak adományozza. Ladizlaus dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. Omni­bus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris tenorem presencium inspecturis salutem in domino sempiternam. Inter est Principum orbis terre, se cunctis eorum fidelibus ostendere graciosos, sed eis precipue manus extendere liberales, pro quibus sincera fides et grata seruicia interpellant, sic enim satisfaciunt debito racionis, sic íideles suos in fide corrobo­rant et confirmant, sic alios ad deuocionem suam inuitant et alliciunt per exemplum. Hinc est, quod cum Nobilis vir dile­ctus et ficlelis noster Matbeus palatínus, filius Petri quondam palatini de genere Chak, grata et accepta ac ytilia obsequia, patri nostro karissimo domino "Wencezlao Boemie et Polonie Regi prestitit hactenus, et nobis ad presens prestat et presta­bit fideliter in futurum. Nos in recompensacionem eiusdem fidelitatis et obsequij ac specialiter pro eo, quod idem Matbeus palatinus dum ad liuc essemus in Boemia, primus et precipuus inter omnes Regni Vngarie nobiles, suo consilio et auxilio nos promouit et sollicite procurauit vt eligeremur in Regem Vngarie, nosque suis prouidis ac fidelibus persuasionibus ad diguitatem Regij culminis primo et principaliter inuitauit et

Next

/
Oldalképek
Tartalom