Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

284. 1313. Pozsony } jun. 24. Detre Pozony vármegye főispánja és bírótársai előtt Pozsony városa és az ausztriai szentkereszti apátság a Prácsa mellett lévő erdei vitás terület fölött egy vá­lasztott bíróság előtt kiegyeznek.. Nos Ditricus Marschalcus Illustris Ducis Austrie et Comes Posoniensis, Ditricus, quoque curialis Comes siue Ca­stellanus eiusdem Loci, quatuor eciam iudices a domino Rege vngarie deputati ad negocium infra scriptum, Petrus videlicet de Guthur, Andreas deChurle Stephanus filius Stephani et Lio­poldus de Paka memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem quod viro domino amabili fratre Johanne abbate Monasterij sancte Crucis in Austria, cum fratribus sui conuentus ab vna parte Hertlino iudice de Posonio, Hambotone et Jacobo quondam iudice cum duodecim iuratis ciuibus eiusdem ciuitatis ab altéra co­ram nobis personaliter constitutis, sunt confessi oraculo viue uocis, quod licet suscitata fuisset matéria quescionis sive litis inter ipsos super quadam silua, que a superiori parte vinea­rum de Weinnarn siue Paratschan iacere diuoscitur, ac super metas eiusdem possessionis Weinnarn siue Paratschan pre­dicte, dicto monasterio et Conuentui pertinente et diu inter se kuiusmodi quescio fuisset ventilata, ad ultimum tamen medi­antibus probis viris propter bonum concordie siue pacis, ac perpetue vDÍonis,in nostri presencia ad talem concordie vnionem deuenerunt, quod ambe partes ad arbitrium, et iuramenta trium virorum prouidorum et fide dignorum circa quinquaginta an­nos habencium ex vna parte ex alia uero parte similiter ad ar­bitrium trium virorum et iuramenta totidem annos haben­cium, quescionem siue litem predictam dimiserunt omniuo et íinaliter relinquerunt, qui arbitri in nostra comparendo et astanclo presencia, pari consensu et vnanimi voluntate prestito iuramento dixerunt in hunc modum, quod silua supradicta ad antedictam possessionem Weinnarn siue Parathschan de iure et ueritate pertineret. Metas uero eiusdem Possessionis silue

Next

/
Oldalképek
Tartalom