Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
231. 1312. febr. 16. A nagyváradi káptalan Kopoz nádor kiküldetésefolytán, a magtalanu l elhalt Miké fiának Péternek Kulch> Vetés és Olcha nevű birtokaiba Zunga Pétert, Ördög Andrást és Endus fiát Györgyöt (a gr. Károlyi család Őseit) beiktatja Nos Capitulum ecclesie varadieusis damus pro memória quod litteras Koboz (így) palatini recepimus in bee uerba. Viris diseretis et honestis amicis suis reuerendis Capitulo Waradiensi Kopoz palatínus amicicie debitum. Dicunt nobis magister petrus filius petri et Andreas dictus Vrdung, ac Georgius filius Endus quod ipsi essent proximi et heredes Andree filij Myke, et possessiones ipsius Andree pocius ipsos contingerent, quam alios, verumtamen scimus alios esse plurimos coheredes Andree prenotati, quocirca probitati vestre mandamus, quatenus cletis, testimonium vestrum coram quo Abrabam de G ysscei homo noster possessiones predicti Andree Kulch et vetes ac Olcha vocatas et alias statuant ipsis ma • gistris petro et Andree ac Georgio, si ipsos predicte possessiones pocius contingunt, et eisdem non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint ad nostram presenciam euocentur iuris ordine obseruato. Item si nobiles domine relicte Myke et Andree super dote ipsarum et rebus paraffernalibus concordare poterint, cum proximis suis prenotatis, bene quidem, si uero ipsarum dotes persoluende fuerint, extunc unacum homine nostro , et homine quatuor Judicum nobilium de Comitatu Zatmariensi, presente uestro testimonio terminum solucionis asignetur (így), ad res totales persoluendas, et post bee tocius facti seriem nobis in uestris litteris reseribatis. Dátum in adryan sabbato proxino ante dominicam Circumdederunt. Nos uero peticioni eiusdem palatini annuentes cum homine suopredicto Ladislaum sacerdotem de choro ecclesie nostre cappellanum altaris beati Regis Ladislai, de Ecclesia catbedrali pro testimonio transmisimus qui quidem homo palatini cum eodem nostro testimonio ad nos rediens nobis dixit, quod possessiones predicti Andree Iljekolchya uocatam in qua relicta dicti Andree residebat, et