Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
185. 1310. jun. 14. A pozsonyi káptalan előtt Elefánti Mátyás egy pozsonyi szőlejét Jenslin nagyszombati bírónak apaji birtokával elcseréli. Vniuersis xpi fidelibus presentes litteras inspecturis. Capitulum ecclesie posoniensis salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nobilis vir Comes Matbyas filius Comitis Andree de Elefantb pro se et pro Mog cognato suo ab una parte. Jenslinus iudex Tvrnensis pro se et pro filijs suis ab altéra coram nobis personaliter constituti sunt confessi oraculo uiue uocis quod in suis quibusdam possessionibus pari consensu et unanimi uoluntate tale inter se fecissent concambium et ordinassent, quod idem Comes Jenslinus quandam possessionem suam iuxta Moteb possessionem ipsius Comitis Matbye circa fluuium parna adiacentem usque ad fluuium dudwag in quadam particula protendentem olimque terram populorum castri similiter Moyteh nuncupatam, nunc autem Opoy uocatam ab inclitis quondam Regibus Vngarie ladizlao et Andrea sibi collatam et donatam cum omnibus utilitatibus et pertinencijs uniuersis ipsius possessionis Opoy dedisset et assignasset eidem Comiti Matbye et suis beredibus beredumque suorum successoribus irreuocabiliter iure perpetuo possidendam liabendam et tenendam sub eisdem metis et terminis quibus ipse comes Jenslinus bábuit et possedit. E conuerso predictus comes Matbyas quandam vineam suam in territorio seu promontorio posoniensi prope ciuitatem posoniensem, iuxta vineam bertlyni iudicis posoniensis sitam seu adiacentem in concambium prefate possessionis Opoy, eidem Comiti Jenslino ac suis beredibus eodemmodo dedisset et assignasset in perpetuum possidendam, et insuper ad additamentum ipsius vinee eidem Jenslino duodecim marcas persoluisset comes Matbyas memoratus, boc adiecto quod idem Comes matbyas in medietate ipsius vinee, et Comes mog filius Comitis Tbome de eadem Elefanth in alia parte seu dimidietate eiusdem vinee predictum