Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
tőre suo et Matbya fratribus suis ab una parte. Comes Albertus, Egidyus et Nicolaus íilii Comitis Nicolai nobiles Jobagiones eiusdem ecclesie sancti Martini de villa Gerek exaltera personaliter coram nobis constituti, dictus Dominus Abbas et ydem Comes Albertus Egidius et Nicolaus confessi sunt viua uoce ut idem Dominus Abbas super quadam possessione predieti Monasterii sancti Martini Nirokul vocata, et predieti filii Comitis Nicolai super terris et possessionibus eorum Hereditariis mixtim cum villarum eiusdem Monasterii sancti Martini Tepey Mebus et Cbikol vocatarum adiacentibus, tale cumcambium fecissent inter ipsos quod Item Dominus Abbas terram seu possessionem suam Nirokul vocatam superius nominatam in Zelizio existentem cum vtilitatibus suis vniuersis sub antiquis metis et terminis quibus eadem possessio consistit tempore ab antiquo que eciam mete inferius annotantur dedisset et assignasset predictis filiis Comitis Nicolai et eorum beredibus perpetuo possidere et babere. E conuerso autem Idem Comes Albertus, Egidius et Nicolaus terram et possessionem eorum Hereditariam et emticiam, mixtim cum terris villarum superius notatarum existentem simul cum Locys sessionalibus quinquaginta mansiones olim resedisse dicti filii Comitis Nicolai asseruerant, et cum aliis vtilitatibus suis vniuersis dedissent et assignassent predicto Monasterio sancti Martini et Domino Abbati supradicto similiter perpetuo possidere et babere Cuius quidem terre seu possessionis Nirokul vocate prima meta incipit super pontem Baashyda volgariter nuncupatum vbi sunt due mete terree antique, quarum una ad partém orientalem terram magistri Jacobi filii Dobromir, alia autem ad partém occidentalem terram Nirokul predictam separat. Abbinc incedit in riuullum Fizveulg volgariter dictum et per ipsum riuullum vádit ad partém meridionalem eundoque satis in magnó spacio, exit de ipso riuullo ad partém occidentalem, ad vnam arborem Ihorfa dictam, sub qua est meta terrea antiqua, que meta ad partém meridionalem separat terram ecclesie sancti Martini, ad partém autem septemtrionalem terram Nirokul superius nominatam. De inde vádit per unam vallem siluosam ad partém occidentalem, et de ipsa valle exit ad continuas arbores Piri. Abbinc transiens Siluam