Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
176. 1309. Az egri káptalan előtt Aladár a királyné udvarbírája Újvár, Pozsega és Somogy vármegyei birtokain fiait megosztoztatja. Omnibus xpi fidelibus tam presentibus quam futuris presens seriptum inspecturis. Capitulum ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod magistro Aladaryo Iudice Curie domine Regine ex una parte ab altéra uero Aladaryo et Jacobo magistris ülijs eiusdem coram nobis personaliter constitutis, idem magister Aladaryius proposuit, quod in quibusdam possessionibus suis inferius declarandis inter predictos íilios suos ex beneplacito voto et consensu eorundem, cupiens post suum decessum ipsos babere seu gerere uitam inter se pacificam, talem fecisset diuisionem, quod duas possessiones suas deuecker et fancbal uocatas in comitatu nouicastri existentes cum vtilitatibus suis omnibus, et specialiter cum dimidietate molendini super fluuio barnad situati cum tribus mansionibus jobagionum, apud dictum molendinum commorancium necnon cum vna vinea in promontorio ville forrow a parte inferiori eiusdem existenti dedisset et tradidisset predicto Aladario filio suo et heredibus eiusdem perpetuo possidendas et habendas. Reliquas uero duas possessiones in eodem comitatu existentes forrouu et lock nominatas similiter cum vniuersis pertinencijs earundem, et specialiter cum reliqua dimidietate dicti molendini et cum quatuor mansionibus apud idem molendinum residentibus nec non cum reliqua vinea a parte superiori ipsius ville forrouu sita tradidisset et assignasset ipsi Jacobo et heredibus eiusdem perempnali iure possidendas habendas et tenendas. Item siluam et Rubetum ipsarum possessionum eisdem communiter habenda et vtenda, et si ipsis placuerit equaliter diuidenda dimisisset. Item possessionem Atyauice uocatam in comitatu de posuga existentem et pertinentes ad eandem cum vtilitatibus suis omuibus in duas partes equales inter predictos filios suos diuidi ordinasset, ex quibus facta diuisi-