Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

106. 1306. sept. 29. A pozsonyi káptalan előtt Szászi Pósa, unoká­ját Ilonát kiházasitására és leánynegyedi illetőségére nézve kielégíti. Vniuersis xpi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum ecclesie Posoniensis salutem in domino sempiter­nam ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire Quod constituta personaliter coram nobis domina Katherina filia Johannis filij pausa de uilla Chenkez tam pro se quam pro elena filia sua nepte Comitis Pousa de Zaz ex una parte idem Comes pousa ex altéra sunt confessi quod licet mota fuerit matéria quescionis inter ipsos super dote et dotaliciorum ac rebus tempore nupciarum secum apportatis seu pro quarta paternali predicte filie sue et diu fuissent al­tercati ad ultimum tamen probis uiris mediantibus in talem pacis concordiam deuenissent quod pousa memoratus dicte domine tam racione dotis et dotaliciorum suorum quaui eciam racione quarte filie sue soluisset tres marcas quas quidem tres marcas sepedicta domina plenarie recepisse et habere est confessa et sic ante dictum pousam et suos heredes a dote et quarte predietis reddidit omnino expeditos, obligando se quod quicunque processu temporum eundem pousam aut suos heredes racione predicte dotis et quarte uellet forsitan inpe­tere uel uexaro extunc nominata domina tenebitur eosdem expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei i^estimo­nium nostras concessimus literas sigilli nostri munimine robo­ratas dátum In festő Sancti Mycbaelis Archangeli Anno do­mini M° CCC° sexto. Vürös és zöld czérnazsinói-on függő pecséttel ; ei-edetije a po­zsonyi kápt. lvtban. 14. 17. 37.

Next

/
Oldalképek
Tartalom