Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
vero Egidia et Iwanka filijs petri de eadem sumus filiis videlicet fratris eiusdem magistri Johannis vterini coram (így) personaliter constitutis relatum extitit concorditer per eosdem, quod super facto diuisionis Castri ipsorum predicti Sumus uocati et possessionis eorum Komlos uocate empticie in Comitatu de Sarus existentis, ac quorundam articulorum subscriptorum super quibus inter ipsos discordia ferebatur et extitit usquemodo propter bonum pacis et proximitatis vnionem, taliter se dixerunt concordasse quod in octauis natiuitatis uirginis gloriose nunc uenturis prefati Egidius et Iwanka ac magister Jobannes cum testimonio Capituli Agriensis ecclesie accedant super faciem possessionis prefate Komlos uocate, ipsique Egydius et Iwanka diuidunt eandem in tres partes equales, et facta ipsa diuisione prefatus magister Joliannes recipiet sibi duas partes eiusdem possesionis quas eliget tercia parte ipsis filijs petri remanente excepta nicbilominus quadam porcione eiusdem possessionis quam idem magister Joliannes cuidam seruienti suo nomine petro dicto Lwag perpetuo dinosscitur contulisse, quam similiter diuidunt in tres partes cuius due partes ipsi magistro Jobanni cedere debentes remanebunt eidem petro seruienti suo possidende eciam tercie partis dimidietas que in porcione prefati Egidij cedet ipso Egidio permittente et relinquente similiter prefato petro seruienti dicti magistri Jobannis remanebit possidenda, alia vero pars siue dimidietas dicte tercie partis quam memoratus Iwanka dicto petro seruienti ipsius magistri Jobannis non reliquit eidem Iwance remanebit possidenda. Item ydem Egidius et Iwanka spoponderunt coram nobis ut dictum castrum eorum sumus uocatum a data presencium per spácium decem Annorum subsequencium idem magister Jobannes conseruet, lioc specialiter tamen declarato, quod si ante elapsum ipsorum decem annorum, in partibus illis guerram aliquam fieri contingeret uel potencia extranea superueniret partes in easdem, extunc ipse magister Joliannes prelibatos Egidium et Iwankam in ipsum castrum intromittere teneatur, elapsis autem ipsis decem annis dictus magister Jobannes demidietatem ipsius castri ipsis filijs petri presente testimonio Capituli preseripti reddere et restituere tenebitur resignando* uel si