Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)
accedentes eidem supplicando, ut de ipsa possessione ac defensione ipsius possessionis se intromittere dignaretur; quod ipse dominus predictus in remedium anime sue sponte annuit faciendum et defensionem ipsius possessionis cum omnibus suis juribus et pertinenciis ad decennium proxime subsequens a data presencium ad se et in se recepit et defendere ac metas in statum pristinum reducere et in jus ecclesie et jurisdiccionem reformare repromisit. Nos igitur eidem domino predicto dictam terram cum omnibus suis juribus et pertinenciis, videlicet agris, pratis, pascuis, vineis et piscatura, que Tona vocatur, ad predictos decem annos proxime subsequentes a data presencium locamus per presentes ita, quod ipse libere per predictos decem annos possit uti et f'rui fructibus possessionis predicte, excepto molendino et fluviis ipsius molendini, necnon prati juxta fluvium versus Danubium ad quinquaginta cubitos tantum et paludis ex altéra parte fluvii. que pro dicta ecclesia nostra reservamus. Post predictos vero decem annos predicta possessio cum omnibus suis juribus et pertinenciis, terris arabilibus, pratis, vineis, pascuis, piscaturis ad predictam ecclesiam sancti Spiritus libere redire debet pleno jure. In cuius rei testimonium presentes literas concessimus sigilli nostri capituli pendentis munimine roboratas. Dátum Bude. proxima quinta feria infra octavas Pasce, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo septimo. Eredetije hártyára írva, függő pecsét hiányával: F. 205. n. 1. alatti iratok között. 30. szám alatt. 24. 1548. márc. 23. A hévízi keresztesek konvent jenek bizony ságlevele, mely szerint Drugeth Vellermes nádor özvegye visegrádi fundusát (Becsei) Töttős királyi főajtónállónak adományozta. Nos fráter Jwan. prior et conventus cruciferorum ecclesie sancte Trinitatis de Calidis aquis tenore presencium significamus quibus expedit universis, quod comés