Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)

231. 1467. Pétervárad, júl. 21. István kalocsai érsek ángyá­tól, Várdai Miklós özvegyétől visszakéri a nála letett 4 ezer forintot, azonkívül ezüst holmikat kér, hogy Miklós erdélyi vajda esküvőjén illően jelenhessen meg. Generosa domina mea carissima. Siatis (!), quod in presenciarum maximas necessitates liabemns ex parte pe­cuniarum et nullomodo illis pecuniis, quás apud vos repo­suimus, carere possumus, pro quibus misimus ad vos et ad reportandas nobis predictas pecunias istom (!) venera­bilem virum Osvaldom (!) archidiaconom (!) katedralem et canonicum ecclesie nostre Bachiensis fidelissimum ho­minem nostrum, neque Gregorium de Lewe, vei Ladislaum de Strite, qui illas pecunias vobis portaverunt, illac mittere possumus, quoniam iIli ambo, ut scitis, ex hoc seeulo deces­serunt. Ideo rogamus vos diligenter, quatenus illos quatuor milia flor. aput (!) vos repositos plenarie et sine defectu ad manus predicti Osvaldi archidiaconi tradere debeatis et per ipsum nobis transmittere nullo modo postponatis et in hoc nullo modo secus faciatis. Preterea argenteria omnia, cupas et lavatorium, cantros, flascas et omnia simi­lia similiter per ipsum, aut Johannem de Rosvagh, secun­dum informacionem ipsius archidiaconi similiter nobis dirigatis, quia per magnificum dominum Nicolaum way­vodam ad nupcias suas ad festőm (!) Assumpcionis Marié invitati sumus, et statim post illas nupcias vobis dicta argenteria remittemus. Omnia tamen nobis in Registro dirigatis. Secus, si nos diligitis, non faciatis. Et quidquid idem Osvaldus archiadiaconus vobis dixerit, tamquam proprie persone nostre credatis. Scripsi manu propria in castro meo Waradino petri, feria tercia proxima post fes­tőm (!) Divisionis Apostolorum 1467. Stephanus Archiepiscopus Colocensis manu propria.

Next

/
Oldalképek
Tartalom