Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)

192. 1456. Bécs, aug. ?. Várdai Aladár nagybátyjától, Várdai Miklóstól lovakat kér: értesíti a király török elleni hadjáratáról stb. Servicii lionoris incrementum. Magnifice vir, domine et fráter noster dilecte. Possiimus enodare v. M., ut dominus noster rex propria in persona usque decimum diem a modo inceps iter suum continuabit versus partes Hungarie exer­citualiter eontra sevissimos Turcos, in quo dubium nullum liabemus; propterea supplieamus v. M. intuitu servieiorum nostrorum in futurum v. M. impensorum nobis per fidelem nuneium, quemeumque duxerit ad reintimandum verba sua Fráter noster, per eundem certum nobis ad Budám equum vestrum vulgo kyekpegh vocatum et similiter tres equos in currum nostrum [mittere], quia, credat v. M., omnes equi nostri sunt destructi et periti pre magnó laboré. Preter unum autem nullum equum habemus persone nostre convalentem. Tamen intimaveratis nobis, ut pro ima joppa purpur v. M. transmitteremus; promittimus, quod exhibita et data nostra sallaria statim et incontinenter emere volu­mus; secus autem facere nolumus. Presertim eciam petimus, ut loquimini et procuretis cum magnif'ico Paulo Peren, do­mino et amico nostro, unum equum suum puta Nigrum rehabere in presenti necessitate nostra, certificantes autem eundem, ut. si Deus omnium creaturarum (!), redeunte de presenti exercitu, volumus in tripplo recuperare, et statim reddere et restituere. Ex Wienna, tercio die Marié de Nive, anno Domini M-o CCCC-o LYI-o. Alladarius de Warada, concubicularius regie maiestatis, ad vestra beneplacita pronus. Eciam petimus, ut a Ladislao fratre nostro eciam pe­tatis equum. quem promisit dare et per famulum vestrum, quam celerius potestis, mittatis ad Posonium. (Kivül:) Magnif'ico viro Nicolao de Warada, domino et fratri nostro multum dilecto et metuendo. Eredetije papirra írva, hátlapján pecsét nyomával: Missil. n. 66.

Next

/
Oldalképek
Tartalom