Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)
nobis, quod cum cusione pecuniarum seu monetarum festinare faceremus; unde sciat ipsa v. f., quod precise, sicuti proprio nostro facto, sic festinare faciemus et ad diem dominicum aut feriam secundam proxime yenturam pro 9^23 eisdem destinare faciatis, quas vobis in promptu destinare valemus. Scribitis eciam de facto vestro, quod v. f. nos in persona domine regine intimaveramus, unde veraciter sciatis absque omni dubio, quod ipsa domina regina vobis et omnibus ad vos pertinentibus cum omni bona gracia se dixit esse, immo, nedűm cum sua gracia, sed et quicumque a sua maiestate vobis et vestris familiaribus volueritis, id veraciter faeere intendit et nullum dubium superinde habeatis. Nam sciatis pro certo, quod tota potencia dicte domine regine ad campum in brevi descendet, ideo omnes familiares vestros taliter et adeo confidatis et assecuretis, quod omnia dampna et oppressiones ipsorum in gaudium ipsorum convertetur, quoniam nos dicimus, quod sicut antiqui patres in limbo inserui fuerunt et expectabant consolacionem Dei, sic et nos in brevi consolabimur et vere statim dominabimur. Ideo taliter vos cum vestris gentibus appromptuare faciatis, quod cum dictis gentibus dicte regine et in soeietate eiusdem seu eorundem valeamus interesse. Preterea de morte Nicolai wayvode ignoramus. sed dicunt, quod esset valde infirmus et quicquid de ipso audire nobis contingerit, vestre reseribi faciemus fraternitati. Scriptum in Wywar, feria tercia proxima post dominicam Misericordia Domini, anno Domini etc. XL-mo secundo. Hernicus filius vayvode de I hamasy. (Kiviil:) Magnifico viro Ladislao Thythes de Bathmonostora, fratri nostro carissimo. Eredetije papiron írva, hátlapján a záró gyűrűs pecsét nyomaival: Missil. n. 43.