Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)
151. 1441. Tamási, okt. 30. Tharnási László levele Töttős Lászlóhoz a politikai eseményekről. Magnifice vir, fráter noster carissime. Noveritis nos sanos et illares simulcum omnibus ad nos pertinentibus. Scribitis nobis vestram et eonthoralis vestre carissime, necnon omnibus ad vos pertinentibus (!) sanitatem. de quo vere animus noster multum fűit letus, precise, sicuti audissemus sanitatem fratris nostri Hernici. Ceterum sicuti scribitis nobis, ut ad nos voluissetis venire, sed propter inimicos vestros non fuistis ausi, ad que similiter respondemus v. f'., quod vere libenti animo voluissemus videre v. f., tamquam carnalem fratrem meum. Novitates autem de domino rege et domina regina nullás possumus v. f. intimare, quia nullás scimus adliuc, Hernicus autem fráter noster carissimus iam de domina nostra regina iterum ad Dyosger transivit, promisitque sibi Serenissima domina nostra regina, ut si cum duodecim castris suis opporteret ipsum eliberare, eciam aliud non vult facere, sed tamen speramus in Domino, ut in brevi tempore eliberabitur plenarie. De congregacioneque nobilium ad festum sancti Martini fienda aliud non possumus vobis intimare, nisi hoc, ut si necesse fuerit nobis et vobis illuc accedere, extunc unavobiscum tractando et si erimus vocati, illuc accedere non postponamus, sed tamen nobis opportet prius ad castrum nostrum Posegavar vocatum accedere et ibi nostris familiaribus disposicionem facere, quia castellanus noster Petrus de Thurocz vitám finivit temporalem, sed tamen adhuc nescimus veraciter, si fiet ipsa congregacio, an ne. Dátum in I hamasy, in vigilia festum (!) Omnium sanetorum. Ladislaus filius wayvode de Thamasi ac Elena eonthoralis eiusdem etc. (Kivül:) Magnifico viro domino Ladislao de Thythews, fratri et amico nostro sincere diligendo etc. Eredetije papírra írva, kis gyűrűs záró pecsét nyomaival: Missil. n. 40. — Dátumának meghatározásához tudnunk kell, hogy Th. Henrik 1441 elején került fogságba. (L. IX. k. 24. sz. okmányát.) ZICHY-CSALÁD OKMÁNYTÁRA, XII. K. 13