Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
prout superius sunt relata, unanimi testiíicacione suo modo affirmarunt, in cuius affirmacionis testimonium presentes litteras nostras patentes eidem Jolianni duximus concedendas, communi justicia observata. Dátum duodecimo die congregacionis nostre predicte in loco memorato, anno domini millesimo qaadringentesimo tricesimo quinto. — Quibus presentatis, idem procurator antefati Nicolai de Zakol allegarat eo modo, quomodo jura possessionaria antefatorum Bartbolomei de Karol et Nicolai de Chomokaz, .... Johannem, Michaelem et Andreám íilios eiusdem Bartbolomei ac Michaelem et Ladislaum íilios condam Pauli fratris uterini antefati condam ISTicolai de Chomokaz condescensa haberent et redacta, et ob hoc si juri consonaret et equitati videretur, ex tunc ipse Nicolaus de Zakol eosdem contra se legitime evocari facere voluerat. Et quia allegacio dicti procuratoris justa fore visa fuerat, pro eo vestram amiciciam litteratorie pecieramus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fi.de dignum, quo presente homo regius infradeclarandus memoratum Michaelem, Johannem et Andreám íilios condam Bartholomei de Karol et alios predictos contra antefatum exponentem ad octavas festi beati Jacobi apostoli nunc venturas ad premissa peremptorie responsuros, racionemque efficacem redditoros regiam evocaret in presenciam, et post hec huiusmodi evocacionis seriem cum nominibus evocatorum, ut fuerit expediens fideliter rescriberetis. Yos itaque premissis amicabilibus peticionibus nostris gratum prebentes consensum, unacum Benedicto de Zenyes homine regio vestrum hominem, videlicet virum religiosum fratrem Michaelem presbiterum, socium vestrum conventualem ad premissa fideliter peragenda vestro pro testimonio transmisissetis fide dignum, qui tandem exinde ad vos reversi, vobis voce consona retulissent isto modo, quod ipsi feria sexta jiroxima ante festum Divisionis Apostolorum proxime tunc preteritum, meinoratos Michaelem, Johannem et Andreám íilios condam Bartbolomei de Karol, ac Michaelem et Ladislaum íilios condam Pauli fratris uterini antefati condam Nicolai de Chomokaz, quemlibet videlicet eorum in possessione Embel vocata in comitatu Zathmariensis existente, porcione scilicet ipsorum possessionaria in eadem habita, contra annotatum ísicolaum de Zakol exponentem ad 146Ü. júl. 14.