Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
1353. 1393. jan. 13, 1393. jan. 30. 1411. preseneiam veniendo, tam idem procurator regalis eidem, quam eciam prefati Andreas et Michael sibi per nos in premissis iuris medelam postularunt elargiri. Sane licet prescriptus procurator regalis dictum castrum Mare et eius pertinencias nec prescriptis filiis Gwnya et nec predicto Johanni Thythews modo prehabito in nullo attinere allegando, iuri ipsius domini nostri regis applicari pretenderit; tamen quia primitus et antea predecessores eorundem Michaelis a dudum et per consequens ipsi de presenti tamquam veri nobiles in pacifico dominio eiusdem castri et ipsius pertinenciarum permansisse, post liocque in dicto anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo tercio iidem Thythews et Wezzews ab una, ac prefati Dominicus (et) Steplianus filii Gwnya ab altéra coram prefato domino Lodovico rege super facto ipsius castri Mare et eius pertinenciarum tamquam legitimi possessores eorundem, modo premisso composicionem et perennalem divisionem fecisse, deinde vero in dicto octavo die festi Epiphaniarum Domini anno eiusdem millesimo trecentesimo nonagesimo tercio prefatus dominus noster Sigismundus rex totum ius suum regium, quod in eisdem castro et eius pertinenciis habuisset, prefato Nicolao filio Stephani filii Gwnya, patri scilicet eorundem Andree et Michaelis imperpetuum donasse, postmodum vero habita huiusmodi donacione, et in dicta feria quarta proxima ante festum Purificacionis Virginis gloriose in dicto anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo tercio, predicti magistri Thomas filius Wezzews et Johannes filius eiusdem in ipsorum ac Georgii filii eiusdem Thome personis ab una, item pretactus Nicolaus filius Stephani filii Gwnya in sua et dicti Andree filii sui personis modo simili super eodem castro ac ipsius pertinenciis, facta mencione prescripte donacionis regalis, modo prehabito composicionem fecisse, posthec autem in dicto anno domini millesimo quadringentesimo undecimo prescriptus dominus noster Sigismundus rex huiusmodi composicionem virtute dicti sui privilegii imperpetuum valituram confirmasse ex premissis clare reperiebantur : racionibus igitur ex previis prescriptum castrum Mare et eius pertinencia prefatum ius regium in nullo concernere debere agnoscentes, ipsumque dominum nostrum regem causa de eadem exmittendo, discussionem premissorum inter annotatos Andreám et Michaelem filios Nicolai Gwnya de Mare ab una, ac prefatum Johannem