Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

in persona prefati magistri Ladislai filii Ladislai filii Thythews de Bathmonostra comparendo. facta protestacione prefatum Tho­mam Yezzews a facienda concordia et alienacione poreionum suarum in dicta Mare et eius pertinenciis, ipsum cum dicto Ladislao contingentium, cassacione eciam instrumentorum eorum, Nicolaum vero filium Gwnya et alios quoslibet ab occupacione et sibi ipsis usurpacione prohibuissent. Adhuc idem Ladislaus alias tres litteras prohibitorias uniformiter loquentes, unam domini nostri regis, secundam comitis Prank de Zechen*) et terciam nostram Bude, secundo die quadragesimi septimi diei octavarum festi Epiplianiarum Domini, omnino anno domini mille­simo quadringentesimo septimo exortas dicto domino nostro regi demonstrasset, in quibus idem dominus noster rex vidisset conti­neri, quod predictus magister Ladislaus filius Ladislai de Bathmo­nostra personaliter, presente prefato Nicolao filio Stephani filii Gwnya de Mare ad regiam specialem presenciam, necnon nostram et prefati comitis Frank veniendo, per modum protestacionis significare curasset, quod idem Nicolaus de Mare, porciones suas, scilicet Ladislai, possessionarias in ipso castro Mare et possessione similiter Mare ac suis pertinenciis habitas indebite et minus­iuste conservasset et uteretur, et quod idem Nicolaus suas por­ciones proprias ibidem habitas alienis distrahere niteretur, unde facta huiusmodi protestacione ipsum Nicolaum facie ad faciem in eo, ne ipse Nicolaus prescriptas suas porciones proprias in toto vei in parte cuipiam distrahere valieret, in eo eciam, ne porciones predictas dicti Ladislai detineret et sibi appropriaret? fructus eciam earundem perciperet, publice et manifeste prohi­buisset. Quarumdamquidem litterarum exhibicionibus factis, pre­fato Ladislao, se adiuncto eciam Elia iamfatis, Andreám nulla plura instrumenta preter preexhibita tunc vei in futurum exhi­benda facto in premisso habere et exhibere posse referentibus, prefatus Elias nomine dicti Andree allegasset tali modo, quo­modo prefatus Ladislaus filius Ladislai, paterque et avus sui nunquam in dominio medietatis prescripti castri Maare et eius pertinenciarum extitissent. In quarum contrarium prelibatus magister Ladislaus subiunxisset tali modo, quomodo primum 1407, márcz.

Next

/
Oldalképek
Tartalom