Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

specificatarum pacifice et quiete uti frui et possidere valeat atque possit. Si autem ipsum Foris de Zyrma ab liac luce absque prolibus et sobolibus decedere contingeret, extunc eedem domus et curia nobilitaris cum fluvio predicto, item sessiones jobagionales ac predia et dicte tercie partes prescripte porcionis possessionarie et molendini predicti in prefatos Petrum ac puellas Elenam et Annám ipsorumque heredes et posteritates universos, ut premissum est, simpliciter et absque omni solucione pecuniaria derivari et condescendi deberent eo facto, harum nostrarum, quibus sigillum nostrum autenticum est appensum, vigore et testimonio literarum mediante. Dátum in festő beate Agnetis virginis, anno Domini millesimo quadringentesimo octogesimo nono. Hártyán, rózsa és lilaszínü sodrott selyemről függő pecsét részeivel, melyek a sárkány által körített Báthory-czímert mutatják. 214 et B. 132. 2(t. 14S9. Terebes, febr. 13. Perényi Imre levele Csapi Alberthez és társaihoz egy Füzér várára vonatkozó oklevél iránt és egyéb ügyekben. Egregii viri nobis dilecti. Scribitis nobis, ut vos informa­remus, uti literas nostras privilegiales super reambulacione me­tarum castri nostri Fizer ad tabulam exponere debeatis aut non. De quo vobis talem facimus relacionem, quod nos ad magnificum dominum Andreám de Bathor pro ista causa miseramus, qui ipse talem fecit nobis relacionem, ut vos literas nostras super ream­bulacione metarum ad nianus egregiorum Stephani de Hasliag et Michaeli de Bogad assignare debeatis, et ad quitquid consu­luerint ipsi, hoc facere debeatis, quia ipse magnificus dominus Andreas de Bátor pro ista causa nostra literas suas eisdem misit suo modo, ut ad facta nostra eo modo provideret, quem­admodum ad sua, quas literas eisdem presentare debeatis. Et vos cum eisdem in factis nostris, ut melius scitis, procurare debetis, et si potestis, pariam serenissime regine recipere debeatis litere. S[cripser]atis nobis ex parte Emerici Himphy, Nicolai Emericus de Peren.

Next

/
Oldalképek
Tartalom