Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

Quod primo Georgius de Gywlahaza commetaneus iuratus et examinatus fassus est scitu, quomodo Johannes de Kyswarda duas partes possessionis Ayak et terciam partém Patrah in dicto comitatu de Zabolch existentes porciones Aladarii de Kys­warda sibipsi statui fecisset, et immediate post statucionem taxam extraordinariam et superfluam imposuisset, et super eos­dem per depulsionem pecorum et alia gravamina in certa sui parte extorxisset, pro residuitate vero eiusdem taxe pecudes et pecora jobagionum ipsius Aladarii idem Johannes per familiares suas depelli et abigi fecisset; item Georgius de Gegeen comme­taneus iuratus fassus est scitu, sicuti Georgius de Gywlahaza; item Melchior de Baczka commetaneus iuratus fassus est scitu, quomodo Johannes de Kyswarda ad dictas partes possessionis Ayak et Patrah ipsius Aladarii taxam extraordinariam impo­suisset, e quibus pro certa sui parte extorxisset, sed audivisset, quod pro residuitate pecudes et pecora ipsius Aladarii depelli et abigi fecisset; item Johannes Bwly de Jeke commetaneus iura­tus fassus est scitu, quod Johannes de Kyswarda ad porciones possessionarias dicti Aladarii in porcionibus Ayak et Patrah habitarum (így) taxam extraordinariam imposuisset, et de eisdem pro certa sui parte extorxisset, sed audivisset, quod pro residui­tate dictorum jobagionum ipsius Aladarii pecudes et pecora de­pelli et abigi fecisset; item Desew de Baczka commetaneus iura­tus fassus est scitu sicuti Georgius de Gywlahaza; item Sigis­mundus de Baczka commetaneus iuratus fassus est scitu, quo­modo Johannes de Kyswarda duas partes possessionis Ayak et terciam partém possessionis Patrah, porciones ipsius Aladarii de Kyswarda sibipsi statui fecisset, et immedietate post statuci­onem taxam extraordinariam imposuisset, et super eosdem per depulsionem pecorum et alia gravamina in certa sui parte ex­torxisset, pro residuitate vero taxe pecudes et pecora eorun­dem jobagionum ipsius Aladarii idem Johannes de Kyswarda per familiares suos depelli et abigi fecisset; item Dominicus de Gegen commetaneus iuratus fassus est scitu sicuti Johan­nes Bwly; item Stephanus de Anyarcz cometaneus iuratus fassus est scitu sicuti Georgius de Gywlahaza; item Albertus de Kysanyarcz commetaneus iuratus fassus est auditu, quomodo a familiari Johannis de Kyswarda audivisset, quod idem Johan-

Next

/
Oldalképek
Tartalom