Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
interemerit, tamen quia nonnullorum proborum et nobilium virorum ordinativa composicione inter easdem partes pro utraque parte laborancium idem Egidius pro totali bomagio prefati dicti Petri de Wyhel pecuniaria solucione mediante plenam atque omnimodam eisdem prenominatis impendisset satisfaccionem, ob hoc ipsi prenominati Johannes filius prefati Demetrii, ac Nicolaus, Johannes et Georgius filii ac nobilis puella Margaretha [vocata | filia, necnon do[mina Katherjina consors condam iamdicti Petri de Wyhel, ac Johannes filius et domina Helena consors prefati x^mbrosii de iamdicta Kebelkwth, in persona vero prefatarum puellarum Eleta et Katherina vocatarum filiarum prefati Ambrosii de [Kebelkjwth, idem Johannes filius sepefati Ambrosii de dicta Kebelkwth eundem Egidium de Charnawada de et super premissis eiusdem condam Petri interempcione et homagii solucione, ac super universis dampnis, nocumentis, iniuriis et [actibus] potenciariis, insuper eciam literis et literarum instrumentis iuriis iigy) universis, literis metalibus possessionem Kerezthwr et item cunctis eciam aliis rebus et negociis quibuscunque et qualitercunque potencialiter per [ipsum Egijdium de Charnawada usque ad hoc tempus et hodie in comitatu Wgocha existentibus tangentibus et concernentibus, quovis modo emanatis et extractis quitum reddidissent et commisissent módis omnibus abs[olutum ymmo reddiderunt [ et commiserunt per] omnia absolutum previa racione motas et vertentes revocaverunt et literas eciam causales sub quacunque forma verborum et super premisso negocio hactenus et usque ad ... . [emanatas] frivolas et inanes viribusque earum carituras relinquerunt coram nobis vigore et testimonio presencium mediante. Dátum in festő beatorum Pliilippi et Jacobi apostolorum, anno Domini millesimo quadringentesimo [sexajgesimo septimo. Nos perceptis et intellectis visisque dictis literis et diligenter inspectis, quia prescripte litere prefatum Egidium de Charnawada tangere et concernere agnoscebantur, ideo tenores [earundem] de verbo ad verbum sine dimi[nucione et augmento] aliquali presentibus literis nostris privilegialibus inseri et transscribi facientes eidem Egidio