Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

máj. 8. et locum prescripte communis inquisicionis fiende personaliter accedentes, ibique ad fidem vestram Deo debitam fidelitatemque nobis et sacro nostro regio diademati observandam, quemad­modum dicte litere nostre adiudicatorie continerent, in causa et causis inter partes prefatas habitis fassionem facere debeatis et teneanimi, aliudque facere non presumpmatis, presentibus perlec­tis, exhibenti restitutis. Datura Bude, in festő beati Georgii martiris, anno Domini millesimo, quadringentesimo octoagesimo secundo, regnoruni nostrorum Hungarie etc. anno vigesimo quinto, Bohemie vero tredecimo. — Nos igitur mandatis eiusdem vestre serenitatis obedire cupientes, ut tenemur, et fatemur presentibus, quod fideles vestre serenitatis Nicolaus et Johannes de Zakol iuxta continenciam literarum vestre serenitatis adiudicatoriarum quintodecimo die festi beati Georgii martiris in opido Apagh, loco scilicet sedis ad (így) iudiciarie contra Andreám Wer com­probare lioc parati erant et prompti cum vicinis, cum comme­taneis et vicecommetaneis et cum comprovincialibus, quod idem Andreas Wer cunctos jobagiones antefatorum Nicolai et Johan­nis in Zoboslo, Heges, Mocz et Thelas (így) commorantes cap­tivasset, captosque in suis vinculis pactasset et ex eisdem aliquos violenter in opido Debreczen condescencli fecisset moraturos. Et tandem dicti Nicolaus et Johannes de Zakol sexto (így) die festi beati Georgii martiris similiter in Apagh prompti et parati iuxta continenciam (literarum) vestre serenitatis contra Andreám Wer hoc comprobare et quod ipsi Laurencium Bwday, quem ipse Andreas Wer custodem silve illustrissime domine [Elizabeth], genitricis vestre serenitatis 111 metis opidi Debreczen adiacentis asserebat interemisse, idem Nicolaus et Johannes [de Zakol parati era]nt et prompti, quod ipsi dictum Laurencium non interemissent, sed ipse Laurencius et • ... ad famulos antefatorum Nico[lai et Johannis de Zakol] omnia [comprobare parjati erant, sed per capitulum ec[clesie War]adiensis proliibiti sunt et nos prohibiti sumus, ne fateri faciant et ne fateamur, sed ipse Andreas Wer fateri faciat. Hec ita acta sunt, fatemur fide nostra mediante. In cuius memóriám ulterioremque ad cautelam has presentes literas nostras sigillis

Next

/
Oldalképek
Tartalom