Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
eorum procuratores legittimi ad faciem pretacti promonthorii sionem Zygethy antedictis Egidio, Georgio et JohanDi de Charnawada rursum remittere teneantur. Ceterum adhuc eedem partes quod ipsi Egidius, G[eorgius et Johannes] possessionis Warallya ac quartam partém prefate possessionis Kewkenyescl porciones scilicet ipsorum Jacobi et Nicolai Paly nunc erga magnificum Andreám de Bathor in centum et quinquaginta florenis auri titulo pignoris habitas propriis ipsorum pecuniis ab eodem Andrea redimere termino redempcionis huiusmodi ab ipso Andrea de Bathor fiende iidem Egidius et Georgius de Charnawada usque aunum mtegrum pro predictis centum et quinquaginta florenis auri erga se tenere et conservare ac quaslibet utilitates earundem, puta terras arabiles, prata promonthoria, necnon molendina et aquas pro se percipere valeant atque possint. Elapso autem ipso integro anno prefati Egidius et Georgius de Charnawada huiusmodi porciones absque rehabicione seu repeticione predictorum centum et quinquaginta florenorum auri simpliciter remittere teneantur. Adiecerunt eciam eedem partes, quod ipsi plébániám antedicte possessionis eorum Warallya semper ac quolibet tempore, cui maluerint, ex unanimi voluntate dare et conferre valeant, et non quod una pars absque alterius partis voluntate • dare possit quolibet anno tempore vindemii ad decimas vinorum de promonthorio dicte possessionis Warallya eis provenire debentes homines eorum pari voluntate mittere debebunt. Isto eciam per partes addito, quomodo ipsi Egidius et Georgius sed et Johannes de Charnawada in dominio antedictarum porcionum ipsorum possessionariarum in dictis Warallya, Kewkenyesd et Chazlo, e converso vero similiter iidem Jacobus et Nicolaus Paly prelibatos Egidium, Georgium de Charnawada modo simili in dominio porcionum ipsorum possessionariarum [in possessionibus Warall]ya, Kewkenyesd, necnon possessionum Thwrcz, Pasth, Halmy in de Wgoclia, Lazar, Darocz, Zygeth, Homok, Saar in Zathmariensi, item Charnawada et Eejenche in de Berek comitatibus existencium habitarum universis semper temporibus iuxta litis atque cause mocione in sempiternum pacifice tenere et conservare teneantur, et eciam, quocl eedem partes nullo