Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

et ob hoc gentibus nostris etnobis rebellans, per gentes nostras, ipso Laclislao tunc apud nos existente, easualiter suecensa et combusta, et aliqui ex eisdem rusticis extitissent interfecti, quo­rum occasione, uti intelligimus, memorati Franciscus, Benedietus et Micliael de Chaak eundem Ladislaum Wpory iam diu in causam convenissent, et contra ipsum procedentes eum exinde turbare et aggravare niterentur atque vellent, Et quia nos non volumus, ut ipse Ladislaus Wporv pro liiis, que de mandato nostro, et dictorum rusticorum de Margythafalwa rebellione et inobediencia reprimenda acta sunt, in persona ac possessionibus, rebusque et bonis suis ad quorumvis instanciam impediatur, igi­tur de plenitudine nostre regie potestatis et gracia speciali eun­dem Ladislaum Wpory ab omni impeticione dictorum Francisci. Benedicti et Micbaelis de Chaak et aliorum quorumcumque ho­minum penitus et in toto duximus eximendum et exonerandum.' et eum superinde expeditum recldendum, omnemque causam suam, si que previa racione contra eum vei iam mota esset, vei eciam imposterum per quoscumque moverentur, in nos assumpmendam, immo eximimus exoneramusque et assumimus presencium per vigo­rem. Quocirca vobis íidelibus nostris venerabili Ladislao preposito ecclesie Budensis personalis presencie nostre locumtenenti, item magnificis palatino et iudici curie nostre, cunctis eciam aliis iudicibus regni nostri et iusticiariis, ecclesiasticis videlicet et secularibus, presentibus et futuris presencium noticiam habituris harum serie íirmiter precipiendo mandamus, quatenus habita presencium [noticia memorjatis Francisco, Benedicto et Michaeli de Chaak, et cunctis aliis hominibus, super execucione dicte cause contra eundem Ladislaum de Wpor movende perpetuum silencium et taciturnitatis interdictum imponendo, in eadem vos ulterius nullo modo procedatis, neque ipsum Ladislaum Wpory previa racione in persona, possessionibusque ac rebus et bonis ad instanciam prefatorum Francisci, Benedicti et Michaelis de Chaak vei aliorum quorumcumque intra vei extra iudicium impedire, turbare seu quovismodo dampnificare presumatis. Nos enitii omnibus contra eundem Ladislaum Wpory racione premis­sorum causantibus, dum requisiti fuerimus, respondere volumus. Aliud non facturi. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, secundo die festi Anunciacionis beate Marié

Next

/
Oldalképek
Tartalom