Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

dictorum actorum innocentes sint et existant penitus et immu­nes, seorsum et singillatim more communis inquisicionis investi­gando talem scivissent, inquisivissent et experti fuissent, meram, plenam atque omnimodam de premissis certitudinis veritatem, et primo a nobilibus per prefatos actores adductis: item Ladislaus de Beges vicinus iuratus fassus ex scitu, quod prefati Nicolaus Nemeth et Petrus de Bogislobaza tempore in predicto predictam totalem porcionem dicti condam Ladislai de Koltb in dicta pos­sessione Bogislobaza habitam, simulcum terris arabilibus et fene­tis ad eandem spectantibus, a manibus prefatorum actorum occupaverint, occupatamque tenerent eciam de presenti, item Michael de Panth vicinus fassus est ex scitu dictum condam Ladislaum de Koltb fuisse in pacifico dominio antedicte porcio­nis possessionarie in ipsa Bogislohaza habite, non tamen sciret prefatos actores aliquale domínium habuisse in ipsa Bogislohaza, item Johannes de Gezth commetaneus fassus est, quod ipse nesciret prefatos actores in dicta Bogislohaza domínium habuisse, nec ut eandem (így) usi fuissent, dixisset tamen, quod iidem actores fuissent protestati, quomodo ipsi in causam attracti predictam porcionem in eadem habitam ab ipsis occupassent et occupatam tenerent indebite; Laurencius Iso de Beges commetaneus fassus est nescire, si ipsi actores fuissent in dominio dicte possessionis Bogislohaza aliquomodo an non, sciret tamen veraciter prefatum condam Ladislaum de Koltli in dominio eiusdem perstitisse et eandem possedisse; Georgius de Naghewr, Blasius Sándor de Pisky et Gregorius de Bayon commetanei fassi sunt ex scitu, quod prefati Dionisius et domina Martha actores fuissent in pacifico dominio antedicte porcionis possessionarie in ipsa Bogislo­haza habite, et ab ipsis iidem Nicolaus Nemeth et Petrus in causam attracti occupassent et occupatam tenerent eciam ad presens; item nobiles domine Ágnes relicta condam Stephani de Gyarak, Katherina consors Thome Magni de Gezth et Dorothea de eadem Gezth fasse ex auditu eodem modo, sicuti idem Blasius Sándor et Gregorius de Bayon; item nobilis domina Margaretha, relicta condam Georgii de Gyarak ex auditu eodem modo; item Paulus de Elyweth ex scitu fassus sicuti primus testis; nobiles domine Lucia, relicta Stephani Baacli et domina Martha fasse ex scitu eodem modo uti primus testis; item Petrus Czympa de

Next

/
Oldalképek
Tartalom