Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

1475. márcz. ,25. cum evocatorum et statui commissorum nominibus, ut fuerit expediens, terminum ad predictum eidem nostre personali pre­sencie fideliter rescribatis. Dátum Bude, feria quinta medii quadragesime, anno Domini millesimo quadringentesimo septua­gesimo quinto, regni nostri anno decimo octavo, coronacionis [vero] decimo. — Nos itaque preinsertis mandatis vestre sere­nitatis obedientes, ut tenemur, unacum prefatis Johanne Barla de Gewdenhaza et Thobia de Nykola hominibus [vestre] serenita­tis unum ex nobis, videlicet fratrem Martinum presbiterum juniorem ad premissa fideliter exequenda nostro pro testimonio duximus destinandum, qui demum exinde ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi ? scilicet Johannes Barla regius et noster homines in festő Annunciacionis beate Marié virginis proxime preterito in prescripto comitatu de Wgocha pari­ter procedendo, idem homo vestre serenitatis ipso nostro testi­monio presente ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset, diligenter inquirendo, talem de premissis scivisset et comperisset certitudinis veritatem, quod premissa facta potenciaria sic et suo modo, prout videlicet tenor litterarum vestre serenitatis contine­ret prescriptarum, facta et perpetrata extitissent, habitaque liuius­modi inquisicione idem Johannes Barla vester regius homo ipso nostro testimonio presente ibidem et eodem die memoratos Mi­chaelem Sándor de Belthewk ac Egidium et Georgium de Charna­wada ac Nicolaum et Jacobum de Paly, quemlibet eorum in porcione sua possessionaria in possessione Warálya habita, nec­non Georgium de Mand in officiolatu suo in eadem Yaralya habito, Ladislaum Nagh de Eorgolan in eadem Forgolan, La­dislaum, Valentinum et Gregorium Chatho de Chathohaza in eadem Chathohaza, Emericum Swpan de Petherfalwa in eadem Petherfalva, Martinum Akos de Chepefahva, necnon Thomam et Anthonium filios eiusdem ac Johannem, Matheum et Paulum Zolthan de eadem Chepefalwa in eadem Chepefalwa, Johannem de Ewzedfalwa in eadem Ewzedfalwa, Alexium de Dabocz ac Georgium, Anibrosium, Matheum et Thomam filios condam Gre­gorii Mathyws de eadem Dabocz, Johannem filium condam Mi­chaelis Zeles de eadem Dabocz ac Dionisium, Blasium et Antho­nium filios Ladislai ac Matheum literatum et Georgium filium Benedicti necnon Matheum filium Martini atque Benedictum

Next

/
Oldalképek
Tartalom