Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
márcz. 19. dem iidem exinde ad nos reversi, nobis retulerunt eo modo, quod ipsis fratribus nostris presentibus licet quibusdam octo probis et nobilibus viris per predictas partes equaliter electis pacem parcium amantibus octavo die festi beati Gregorii pape proxime preteriti negocium prenotatum inter ipsos Nicolaum de Kyswarda et fratres eiusdem ab una, ac Nicolaum et Martinum de Darocz et alios fratres eorum predictorum partibus ab alia terminari, arbitrari et concludere cupientibus et volentibus, licetque productis per prefatos Nicolaum de Kyswarda et alios fratres eiusdem quibusdam litteris instrumentalibus factum porcionis possessionarie eorumdem in possessione Darocz prescripta in comitatu de Bereg existenti habite tangentibus et concernentibus, ab ipsisque octo probis et nobilibus viris perlectis et examinatis, tamen quia pretactum negocium, quod ex continencia ipsarum productarum litterarum dirimi debuisset, eisdem octo probis et nobilibus viris electis arduum fore visum fuisset, ideo iidem octo probi et nobiles viri, ne amplioris litis scrupulus et matéria ex binc oriretur, ne eciam alterius partis iuri preiudicium illatúm fore diuidicaretur a partibus predictis, tale negocium, scilicet quodlibet aliud in pretactis litteris dicti domini comitis expressum discussioni et deliberacioni iudicum ordinariorum curie regie, cui scilicet vei quibus interest, ab eisdem partibus in primis oetavis celebrari contingentibus acceptanti eisdem partibus non contradicentibus submisissent et distullissent, harum nostrarum vigore et testimonio presencium mediante. Dátum sexto die termini prenotati, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo quarto. Papíron, hátlapján pecsét nyomaival. 3. 1386. Közli: Magyar Zs. 80. 1474. Buda, máj. 6. Mátyás király meghagyja Várdai Simonnak, hogy Pap András ügyét Szalk község bíráival felülvizsgálat alá vegye De commissione domini B,egis. Mathias, Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. fideli nostro egregio Symoni de Warada salutem et gráciám. Exposuit maje-