Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
Waradiensis, pro generosa autem domina Adviga relicta, ac Johanne et Ladislao filiis dicti condam Ladislai de dicta Warda sine litteris procuratoriis ab una, parte vero ex altéra Nicolaus de Darocz similiter personaliter, oneribus ac gravaminibus Johannis, Martini et Pauli de eadem Darocz, necnon Bernaldi et Anthonii filiorum condam Briccii de eadem Darocz ad se levatis coram nobis constitutis, per eosdem confessum extitit in hunc modum pariter et relatum, quod licet alias idem Nicolaus de prefata Darocz et alii predicti fratres eiusdem eosdem Nicolaum de Warda et dominam Katherinam matrem, necnon Symonem, Mathiam et Aladar fratres eiusdem, ac Advigam, Andreám, Johannem et Ladislaum de eadem Warda racione et pretextu certarum litterarum et litteralium instrumentorum, factum totalium possessionum Darocz predicte, Athya, Gellyenes, Syd, Kewrwa, Pethe, Endes, Balkan, Gutli et Gath vocatarum, omnino in comitatu de Beregh existencium tangencium et concernencium, ac pretextu cuiusdam porcionis possessionarie in prescripta possessione Darocz habite, necnon prati sew fenilis Hwzywlygeth, et quarta parte (így) predii Syd vocati, certarumque terrarum arabilium Barabaswtkewz appellatarum ad eandem possessionem Darocz pertinencium, iuxta continenciam litterarum conventus -ecclesie de Lelez inquisitoriarum, evocatoriarum et insinuatoriarum in curiam regiam, nostram utputa in presenciam traxerint in causam, eosdemque ordine iudiciario aggravare pretenclerint, tamen idem ordinativa composicione certorum proborum et nobilium virorum pacem parcium amancium taliter inter se concordassent, prout concordaverunt nostri in presencia tali modo, quod prefati Nicolaus et domina Katherina mater, necnon Symon, Mathias et Aladar fratres eiusdem, item domina Adviga, Andreas, Johannes et Ladislaus filii dicti condam Ladislai de prefata Warda, in festő beati Gregorii pape nunc proxime affuturi (így) in opido Lelez personaliter aut procuratores ipsorum legittimi constitui et comparere, omnesque et quaslibet litteras et litteralia instrumenta, factum dictarum possessionum tangencia et concernencia erga manus eorumdem existencia et liabita, absque omni defectu fide ipsorum mediante, omni dolo, fraude et quavis alia cautela adinvenienda semotis, coram testimonio dicti conventus ecclesie de Lelez eidem Nicolao de Darocz et aliis predictis