Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

missis facere attemptaverit, (így) ex tunc serie presencium commit­timus fidelibus nostris comitibus vei vicecomitibus et judicibus nobilium illorum comitatuum, in quibus forsitan huiusmodi rnan­data nostra non observarentur, ut ipsi scita prius superinde mera veritate, vos et quemlibet vestrum ad premissa facienda et observanda non sine vestris dampnis et gravaminibus arcius compellant et astringant auctoritate nostra" presentibus ipsis in hac parte attributa et justicia mediante. Secus ergo non facturi, presentibus perlectis, exhibenti restitutis. Dátum Bude, feria sexta proxima post festum beati Mathie apostoli, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo tercio, regnorum nostro­rum anno Hungarie etc. quintodecimo, coronacionis nono, Bohe­mie vero quarto. PapiroD, alul födött pecséttel. 3. 1381. Közli: Kőszeghi S. 69. 1473. Brünn, máj. 2. Mátyás király Szakolyi Gáspárnak és Boldizsárnak Varsányban vagy más birtokukon várépítési enge­délyt ad. Nos Mathias, Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. me­morie commendamus tenore presencium signiíicantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostro­rum humilime supplicacionis instanciam per eos pro parte fidelis nostri nobilis Gasparis, filii condam Valentini de Zakol nostre propterea porrecte maiestati, tum eciam pro fidelibus serviciis eiusdem per eundem nobis exliibitis et corone, eidem Gaspar de dicta Zakol, et per consequens Balthasar de eadem Zakol fratri suo videlicet carnali, ipsorumque heredibus id ex gracia speciali duximus annuendum et concedendum, ymmo annuimus et conce­dimus presencium per vigorem, ut ipsi in possessione ipsorum Vassan vocata, in comitatu de Zarand existenti habita, aut in aliis possessionibus sew bonis ipsorum in quibuscumque comita­tibus existentibus, ubi videlicet ipsis conveniencius videbitur, unum castellum, sew fortalicium ligneum aut lapideum cum pro­De commissione propria domini regis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom