Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
causantibus in sede nostra iudiciaria sedentibus nobiles domina Anna relicta, ac puelle Adviga et Juliana vocate filie condam Ladislai de Wesen personaliter, onus eciam generose puelle Frusinne filie eiusdem Ladislai in se recipiendo ab una, parte vero ab altéra egregius Paulus de Kynys modo simili personaliter nostram venientes in presenciam, confessi sunt et retulerunt in liunc modum: quod quia serenissimus princeps dominus noster, dominus Mathias rex Hungarie etc. universas possessiones porcionesque et iura possessionaria quelibet condam alterius Ladislai filii ipsius Ladislai deWesenper defectum seminiseiusdem iuxta regni consvetudinem in ij>sum dominum nostrum regem, sacramque dicti regni sui Hungarie coronam rite et legittime devolutas et condescensa, prefato Paulo de Kynys sue regie donacionis titulo in perpetuum donasset et contulisset, idemque Paulus de Kynys ordinativa composicione nonnullorum proborum et nobilium virorum inter ipsas (íqy) superinde laborancium interveniente, pro totali et omnimoda satisfaccione dotis et rerum paraffernalium ac aliorum quorumcunque iurium prefate domine Anne eidem de cunctis et universis possessionibus, porcionibusque et iuribus possessionariis dicti condam Ladislai de Wesen domini et mariti sui ubivis habitis, iuxta regni consuetudinem qualitercumque provenire debencium, quadringentos florenos auri puri hungaricales eidem domine Anne promptis in pecuniis nostra in presencia reponendo dedisset et persolvisset, prenominatis vero puellis Adviga, Juliana et Frusinna vocatis, filiabus predicti condam Ladislai de Wesen, pro iuribus quartaliciis ipsarum modo simili de cunctis possessionibus et porcionibus, iuribusque possessionariis ipsius Ladislai de Wesen patris ipsarum, iuxta regni consuetudinem eisdem puellis provenire debentibus, possessiones suas Kekche et Saas appellatas, in comitatu de Zolnok exteriőre adiacentes, simulcum curia propria in dicta possessione Kekche ac vado ibidem super fluvio Thycie habito, aliis eciam cunctis ipsarum utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, ad easdem prossessiones Kekche et Saas spectantibus et pertinere debentibus usque tempus maritacionis ipsarum puellarum Adviga, Juliana et Frusinna dumtaxat eisdem puellis dedisset et contulisset, deditque et contulit coram nobis; pro eo prelibata domina Anna, relicta condam predicti Ladislai de Wesen sua ac sepefatarum filiarum suarum nomini-