Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
Paulo Kinisy modo consimiliter in tenore eiusdem littere expresso facta cum pendenti sigillo emanatam tenorum infrascriptorum, supplicans nobis idem Paulus Kinisy liumiliter, ut easdem litteras et omnia in eis contenta ratas, gratas et accepta babendo, litterisque nostris privilegialibus de verbo ad verbum inseri faciendo approbare, sibi, suisque lieredibus et posteritatibus universis innovando perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarumquidem litterarum prime videlicet nostre tenor is est: Nos Mathias Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit universis, quod nos, qui de regia nostra liberalitate benemeritorum obsequia dignis retribucionibus reconpensare soliti sumus, consideratis fidelibus serviciis ficlelis nostri egregii Pauli Kynysy aulici nostri, que ipse nobis impendit et corone, nam is ab infancia nostra usque presentem diem curiam nostram secutus, et quoad potuit et licuit, a latere nostro nunquam discessisse visus est, in cunctis rebus nostris fidei sue commissis fidelitatem suam similiter et diligenciam nobis ostendendo, ubi iuxta suam etatem rebus militaribus insudavit et strennue certare contra inimicos nostros, atque eciam periculo, ubi opus fűit, se opponere non formidavit, prout in primis contra Steplianum wayvodam in Moldavia, et expost in exercitu nostro fere per quatuor annos contra Bobemos bereticos in Moravia constanciam suam et virilitatem in effectum demonstrare curavit, postremo vero fortalicium Hwbyna et castrum Nittriense, que ad manus Polonorum devenerant, dum eorum oppugnacionem ingenio et sfrennuitate (így) eius confideremus, in dedicionem paratam deduxit, pugnavit enim ut miles strennuus pro salute perspne nostre et exercitus nostri, ubi eciam vulnera pro nobis suscepit et mori, si fortuna voluisset, non dubitabat. Pro quibus volentes nos viro prefato intuitu huiusmodi laudabilium operum suorum munificenciam nostram regiam ostendere liberalem, ut ipse eciam in futurum ad servicia nostra prompcior reddatur, castrum AVasonkew vocatum simulcum villis Yason, Cbepel, Bakonlierend, Barnag, Naglizewlews, Kyrtha ac porcione possessionaria in possessione Kyszewlews habita in Wesprimiensi, item Ábon, Paladyeh, Tbozeg, Bek, Kekche, Kewrth et Saas vocatis, necnon directis et equalibus medietatibus-possessionum AVesen, Bekenye et Ke1472. Esztergom, aug. 22.